Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Liriaco, Nr. 7

De decima trium borderiatarum terrae quam dedit Matho miles, et de calumnia Iviae viduae ejus.

Noverint sanctae catholicae aecclesiae filii, tam presentes quam postmodum futuri, quod quidam miles nomine Matho, antequam uxorem duceret, dedit Deo et sanctae Mariae monachisque beati Martini apud Lireium morantibus decimam trium borderiatarum terrae quam jure hereditario possidebat; ita tamen ut eo vivente terciam partem decimae monachi haberent, post decessum vero ejus tota in dominio monachorum deveniret. Dederunt igitur monachi, pro caritate, XXX. solidos Mathoni; ipso etiam eis concedente et firmiter affirmante ut, si ipse aliquando a monachis Lireii aliquid peteret quod ipsi ei dare renuerent, decimam quam prediximus pro vindicta eis auferre nunquam presumeret. Hoc autem concesserunt Willelmus frater Mathonis, tunc clericus qui postea presbiter factus est, et Dometa soror eorum, ob salutem suam et parentum suorum. Hujus rei testes sunt: Aldemannus presbiter et Willelmus diaconus filius Rengardis; de laicis autem: Umbaldus et Alderius et Judicalis de Lireio, Rollandus etiam, Mauricius et Gestinus et Goffridus illius filii; qui et ipsi pro Mathone fidejussores monachis fuerunt de hoc scilicet quod, si aliquando Matho ipse decimam monachis violenter auferre machinaretur, ipsi ad opus monachorum eam defenderent et eos omnimodis contra Mathonem adjuvarent. Igitur Mathone vivente terciam partem decimae monachi habuerunt, eo autem defuncto totam, sicut ipse concesserat, absque calumnia multo tempore possederunt. Postea vero quaedam mulier nomine Ivia, quae uxor Mathonis extiterat sed eo obeunte jam alii viro, Willelmo scilicet Pautonerio, in conjugio capulata erat, de supradicta decima, quam Matho vir suus antequam eam duxisset uxorem monachis dederat, tam per se quam per virum suum Willelmum calumpniam fecit. Monachi itaque tandem aliquando, judicium subterfugere non valentes, cum domno Rollando defensore eorum, Castrum Celsum in curia Pagani, qui tunc Castri Celsi princeps erat, convenerunt. In qua videlicet curia cum utrique de causa sua decertarent et monachi testes suos in medium producerent, Aldemannum videlicet presbiterum et Willelmum diaconum, de laïcis vero Umbaldum et Aldeerium, qui omnes probare parati erant se vidisse et audisse quod Matho decimam illam de qua querela habebatur monachis sancti Martini in perpetuum concessisset: ad ultimum barones qui aderant decreverunt quod presbiter et diaconus, qui hujus rei testes erant, in curia episcopi Andegavensis ire deberent et, sicut episcopus judicaret, rem quam affirmabant ita esse probarent. Quod et factum est: nam Willelmus monachus, qui tunc apud Lireium prepositus erat, et Willelmus presbiter, frater Mathonis, Aldemannus etiam presbiter et Willelmus diaconus, ex altera vero parte Willelmus Pautonerius et coadjutores sui Chimiliacum castrum, ubi tunc forte erat episcopus, perrexerunt. Decrevit igitur curia episcopalis quod duo presbiteri plano sermone quae ipsi viderant de predicta decima testificarentur, diaconus autem super textum evangeliorum sacramento firmaret; de laïcis vero duo, super psalterium, de his quae testificabantur jusjurandum facerent. Data itaque ab episcopo sententia, hii omnes quos supra nominavimus apud Castrum Celsum iterum ad judicium convenerunt. Cumque Willelmus diaconus super textum, laïci vero Umbaldus et Aldeerius super psalterium, juxta sententiam episcopi, jurare parati essent et duos etiam nummos jam ad reliquias posuissent, Guillelmus Pautonerius, sperans se a monachis aliquam pecuniam accepturum, domnum Rollamnum, defensorem monachorum, rogavit ut in diem crastinum sacramenta respectaret et tunc, uxore sua presente, apud Lireium fierent. Cum igitur die crastina omnes hii quos prediximus apud Lireium convenissent et testes monachorum iterum sacramenta jurare absque retractatione vellent, tandem aliquando Willelmus Pautonerius et lva uxor ejus, videntes se a monachis nichil pecuniae posse extorquere, coram omnibus qui aderant, totam calumpniam decimae quam monachis fecerant omnimodis finierunt, et eamdem decimam, sicut Matho dederat, beato Martino monachisque ejus in perpetuum habendam concesserunt. Willelmus autem monachus, Lireii prepositus, de beneficio Majoris Monasterii eos diligentissime revestivit; quo facto simul omnes cum monacho manducaverunt, et sie ad propria in pace recesserunt. Hujus rei testes subnotavimus: Willelmum monachum Lireii prepositum, Alaricum ejusdem aecclesiae capellanum, Rollannum et Oliverium fratrem ejus, Radulfum d’Oldon, Seserium de Anceniso, Ivonem Asinum de Monte Rebelli, Umbaldum, Aldeerium, Willelmum diaconum filium Rengardis; ex altera vero parte: ipse Willelmus Pautonerius et uxor ejus, Radulfus filius Hugonis, Rainaldus Porchet et alii multi. Haec igitur facta sunt anno ab incarnatione domini MCXVIIIo, regnante Ludovico Francorum rege, Fulcone Andegavensium comite et Rainaldo episcopo; disponente omnia Deo omnipotente, qui est trinus et unus per infinita secula seculorum, amen.