Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Castro Celso, Nr. 3

Concordia inter monachos et moniales sanctae Radegundis, de Landa Montis et Sancto Salvatore.

Quoniam.... monachi Majoris Monasterii ad Castrum Celsum mansionem habentes, juxta praeceptum Garnerii abbatis et capituli, cum monialibus Sanctae Radegundis, praesente earumdem abbatissa Maria, et juxta (praeceptum) domini archiepiscopi Hugonis, in manu domini Iterii Nannetensis episcopi, hanc concordiae pactionem ad invicem sibi habuerunt. Cum igitur praedictae moniales in terra sua de Landa Montis, quam legitime adquisierant et in qua praefati monachi partem decimae capiebant, ecclesiam fundassent et a Nannetensi episcopo Iterio ut ibidem eis cimiterium benediceret impetrassent, ipsius ecclesiae pariter et cimiterii beneficium per medium inter se partiendum utrinque concesserunt... in ecclesia autem Sancti Salvatoris sicut monachi sextam partem et ex annuo censu in Pascha XII. denarios, moniales vero de Scotia tertiam partem et ex censu, in Pascha, duos solidos habebant, sic ratum teneatur. Sacerdotes vero in utraque ecclesia communi utrorumque assensu eligantur et ponantur... Affuerunt..: Radulfus decanus civitatis Nannetensis, Radulfus de Uldone, Petrus de Landa Montis, qui hanc ipsam terram monialibus dedit et super altare Beatae Radegundis obtulit, Gestinus prior de Castro Celso....; ex parte monialium: abbatissa Maria et soror ejus Amelina, et priorissa Sanctae Radegundis Nazilla, et Petrus prior, Guillelmus de Scotia, Herbertus capellanus abbatissae multique alii. Actum in ecclesia Sanctae Radegundis, anno incarnationis dominicae MCXLVo.