Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Castro Celso, Nr. 2

Auctoramentum Turonensis archiepiscopi, de restitutione ecclesiarum Castri Celsi.

Quoniam, sicut ipsi homines in brevi, ita etiam dilabuntur et excidunt memoria facta eorum, antiquitatis est diligenti consideratione provisum omnia posteris profutura cartarum monimentis et litterarum apicibus commendare: quae et praesentibus vel oblita ad memoriam revocent vel ignota notificent, et futuris antiqua renovent et praeterita repraesentent. Hujus rei gratia ego Hugo, Deo disponente Turonorum archiepiscopus, per praesens scriptum praesentibus notum fieri volo et transmitti ad memoriam posterorum quod Normannus, Nannetensis ecclesiae archidiaconus, de ecclesiis Castri Celsi, quas contra canonum decreta et ecclesiasticas sanctiones jure haereditario sub ordinis et animae suae periculo possidebat, admonitionibus nostris et consilio tandem aliquando adquievit, et eas in manu nostra et venerabilis fratris nostri Iterii Nannetensis episcopi reddidit, dimisit et libere refutavit. Nos autem easdem ecclesias Deo et beato Martino Majoris Monasterii donavimus atque concessimus et, praefato archidiacono praesente, petente et benignissime concedente, Guarnerium ipsius loci abbatem tam de illis quam de omnibus in oblationibus, decimis, primitiis seu quibuslibet aliis ad easdem pertinentibus, sine ulla prorsus retentionis conditione, ego et praenominatus Nannetensis pontifex investivimus. Facta est autem haec ejus in manu nostra dimissio et nostra Majori Monasterio investitio apud Andegavis, Vo Kalendas Decembris; et nos in crastino octabarum sequentis Epiphaniae, apud Turonus, per praesentem paginam et sigilli nostri impressionem et propriae manus subscriptionem, eam firmavimus, anno incarnationis dominicae MCXLIVo; Lucio papa II sanctae sedi Romanae et universali ecclesiae praesidente; Ludovico, filio Ludovici, regni Francorum gubernacula moderante; Gaufrido, filio Fulconis Iherosolymorum regis, Normannis, Andegavensibus, Cenomannicis et Turonensibus dominante; et Conano citerioris Britanniae duce.