Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Carbaio, Nr. 9

Carta Ricardi regis Anglorum, de tribus millibus solidorum datis in escambium de Carbae.

Ricardus Dei gratia rex Angliae, dux Normanniae et Aquitaniae, comes Andegaviae, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, comitibus, baronibus, justiciariis, vicecomitibus et omnibus baillivis et fidelibus suis, salutem. Noveritis nos dedisse et concessisse et praesenti carta nostra confirmasse, in excambium de Carbae, apud Andegavim in theloneo Andegavensi, quod commune est inter nos et episcopum Andegavensem, de parte nostra abbati et monachis Majoris Monasterii singulis annis tria millia solidorum jure perpetuo percipiendorum: ita quod in nundinis quadragesimae primos recipient mille solidos, in nundinis septembris alios mille solidos, in nundinis quae sunt in festo sancti Nicolai ultimos (mille solidos). Et si werra vel aliud infortunium impedierit quod in aliquo praedictoruum terminorum praefati monachi mille solidos a theloneo non possint habere, volumus et praecipimus quod in proximis nundinis eis defectus de parte nostra, ut supradictum est, persolvatur. Monachi vero unam clavem habebunt in piscide thelonei et primo praedictam summam trium millium solidorum, sine contradictione et aliqua disturbatione, percipient. Quare volumus et firmiter praecipimus quod praedictus abbas et monachi Majoris Monasterii habeant in perpetuum praefatam pecuniam in theloneo Andegavensi bene et in pace, libere et quiete, integre et plenarie sicut unquam liberius, plenius et integrius eam habuimus; hiis testibus: Roberto de Turneham senescallo, Andrea (de Vitriaco), Willelmo de Mauleone, magistro Philippo de Chinone, Petro de Rupibus, Stephano Amen(one) Girardo de Atties. Data per manum Eustachii Elyensis episcopi cancellarii nostri, apud Hoilli, XIIa die Augusti, anno regni nostri IXo.