Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Carbaio, Nr. 8

De emptione rerum quas Gunterius senescalcus habebat in terra Brolli Bocerii.

Notum sit successoribus nostris quod Gunterius Senescalcus partim vendidit nobis partim donavit quidquid in terra Brolli Bocerii, tam in domanio quam in censivo, habebat; quae etiam emerat ab Johanne Raserio et de sancto Martino omnia tenebat. Pretium antem quod accepit a nobis fuerunt XXV. solidi. Testes sunt hii: Albertus monachus, qui hanc emptionem fecit, Hildemannus, Vitalis monachus Evenus monachus, Gunterius ipse, Matheus de Cuceto.