Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Carbaio, Nr. 10

Carta Roberti de Turnham, senescalli supradicti regis, de eodem excambio.

Ego Robertus de Turnham, domini Ricardi illustris regis Anglorum senescallus, omnibus ipsius fidelibus ad quos litterae istae pervenerint, salutem. Noscat universitas vestra me, ad mandatum et voluntatem domini mei regis Ricardi, dedisse et concessisse, in escambium de Carbahe, apud Andegavim in theloneo Andegavis, quod commune est inter dominum regem et episcopum Andegavensem, de parte domini regis, abbati et monachis Majoris Monasterii singulis annis tria millia solidorum jure perpetuo percipienda. Monachi unam clavem habebunt de piscide thelonei et primo praedictam summam trium millium solidorum sine contradictione recipient. Ut autem hoc excambium firmum sit et stabile in perpetuum, praesentem cartam scribi feci et sigillo meo muniri; teste me ipso. Actum est hoc apud Andegavim, anno incarnati verbi MCXCVIIo testibus: Andrea de Vitriaco, Guillelmo de Musterleis, magistro Philippo de Chinone, Stephano Ame(none) Raginaldo clerico et multis aliis.