Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Carbaio, Nr. 2

Qualiter eadem villa concessa est ab hominibus qui illam de supradicto comite tenebant.

Notum sit fratribus nostris Majoris scilicet Monasterii monachis quod, eo tempore quo Robertus de Vitriaco atque Brientius adversus invicem bellum agebant, quidam noster monachus rebus nostris apud Marcilliacum tunc temporis praepositus, qui nomine profano Gingomarus a nobis appellabatur Umanus, ob tutelam nostrarum quas servabat rerum quaeque per illud graviter vastabantur bellum, petivit et impetravit ab Andegavensi comite Gaufrido legitime atque perpetua donatione conferri sancto Martino suoque Majori Monasterio villam quamdam, Querbai vocabulo, sitam in Andegavensis atque Nannetensis territorii confinio: videlicet inter Castellum ipsius jam dicti Brientii, quod ab ea tribus leugis occidentem versus distat, et illud quod Pauntiacum appellatur et ab eadem, orientem versus, millibus disparatur duobus. Porro longitudinem ipsius villae ab oriente determinat villa quaedam nomine Piperatura, et ab occidente torrens qui dicitur Mala Noa. Latitudo vero ejus terminum habet, a septentrionali plaga, viam publicam Novae Villae quae ducit in Britanniam et in Andegaviam, et a meridiana fluviolum quemdam vocabulo Verranum atque villam Volvaner appellatam. His undique villa illa finibus limitata et ab omnibus consuetudinibus et exactionibus penitus libera, cum ecclesiola sua in honorem sancti Martini constructa cumque universis appendiciis suis, a praefato comite, ut dictum est, tota nobis est integritate donata; ita tamen ut ab his qui eam de illo tenebant, vel precibus vel pretio, nobis esset deinceps obtinenda. A quibus omnibus et ab aliis quos postea dicemus, per manum ipsius supradicti monachi nostri, ita tandem illam obtinuimus. Guarinus, cognomento Turlus, qui eam ad honorem de Lorareis, quem Gaufridus comes sibi dederat, pertinere dicebat et Gualterius homo ejus, qui de illo eamdem se tenere memorabat, dimiserunt nobis gratis, pro animabus suis, quidquid in ea reclamabant sibi juris, VI. tantum solidos pro hoc accipiente Gualterio et ejusdem dimissioni favente et uxore sua Milesende ac filiis Frotmundo, Galterio, Rainaldo, Brientio; testibus: Landrico vicario, Guarino Pila Vicinum, Caneto vicario, Hildeberto mercatore. Gaufridus filius Rorigonis pasnaticum terrae ipsius calumniatus est nobis, volens hoc ibi habere sicut habebat in terra de Lorareis. Sed hanc calumniam tandem, pro anima sua, guerpivit testibus istis: Balduino filio Gauslini de Seillonis, La Vergone fratre Guauldeberti, Rainaldo filio Guntburgis, Aldefridis de Villa Porri. Herveus de Martiniaco, suscepto Lorarensi honore a comite Gaufredo, expulso videlicet inde supradicto Gualterio de supradicta villa, adversum nos calumniam movit; sed VIII. ipse solidis et uxor ejus Meneduca II. acceptis, totam illam in perpetuum calumniam guerpiverunt, maxime pro animabus suis, annuentibus etiam eorumdem filiis Guytenoco, Hamelino, Alveo, Gualterio, Britanno, Brientio; testibus istis: Lamberto de Nova Villa, Landrico vicario, Ernoiso de Martiniaco. Sic igitur obtenta nobis villa Querbaiensi ab Andegavensibus, hoc est ab hominibus comitis Gaufredi, a Nannetensibus quoque, qui et ipsimet in eadem sibimet reclamabant, per illum ipsum monachum superius intimatum sic rursus obtenta, ad integrum devenit in dominium nostrum. Rivallonius de Solrein, pro medietate illius, acceptis a nobis XII. solidis et beneficio nostrae societatis, guerpivit eam pro anima sua sancto Martino et nobis, annuente Orquen uxore sua et Bernardo, Quidenoco, Herveo Robertoque filiis; testibus istis: Lamberto de Nova Villa, Audfredo de Alodio, Alfredo filio presbiteri, Angerio filio Buerii, Mainardo fabro. Tulit quidem postea idem Rivallonius hominibus nostris in eadem quam nobis guerpivit terra manentibus, XI. pecuniae solidatas inter boves et vaccas et porcos. Sed postmodum, veniens ad emendationem hujus forisfacti, quidquid abstulerat reddendum ex integro gadiavit. Dehinc suppliciter precatus perdonari hoc sibi, tali pacto impetravit ut nihil unquam deinceps in terra illa prenderet, nihil quaereret, nihil reclamaret nec ipse nec filii sui. Cujus etiam pacti perpetuo tenendi plegium nobis dederunt Gaufredum filium Brientii et futuros omnes ipsius haeredes. Et hujus rei testes: Cavallonius de Syon, Samuel filius ejus, Moïses de Arbrario, Tehellus filius Eudomni, Othelmus vicarius, Aldefredus filius presbiteri, Ansgerius filius Buerii, Mainardus faber. Tualdus frater ipsius Rivallonii, de quo ipsemet tenuerat quae nobis guerpiverant, acceptis tandem XV. solidis et beneficio nostrae societatis una cum uxore sua Meroti et filiis Tanquino et Tehello et fratribus Guingon, Sernon et Rohaldo Sorrac, auctorizavit ea nobis, testibus illis: Ocelmo vicario, Herveo homine ejus, Ernaldo et Herveo et Morino famulis nostris. Radfredus Guerrarius hanc ipsam medietatem villae illius a Rivallonio se tenuisse (asserebat); sed et ipse, acceptis a nobis solidis X, clamavit nobis eam perpetuo fore quietam; teste Gaufredo de Buxeria atque Frotmundo ejusdem Ratfredi germano. Gualterius, filius Ansberti, tenebat unum ex villa saepedicta quartarium quem nobis, sicut habebat, dedit propter societatem benefacti nostri et denariorum solidos XX. ex quibus ipse quidem V. tantum acceptis est defunctus. Sed frater ejus Maino, qui post eum suscepit honorem, XV. qui remanserant et benefacti nostri societatem accepit terramque illam quietam et ipse donavit, testibus istis: Rodulfo praeposito, Girardo Vetulo, Corquerc filio Hilguinan, Ebrardo filio Tardini. Gauscelmus de Mareio, pro altero quem tenebat quartario, XV. solidis acceptis et beneficio simul nostrae societatis, guerpivit nobis illum in perpetuum, tam ipse quam uxor ejus Hodierna et filius ejus Vivianus, testibus istis: Pagano et Giraldo hominibus ejusdem Gauscelmi, Rodulfo et Girardo supradictis. Gualterius de Meral ejus quarterii medietatem sibi reclamavit; sed nobis, accepta beneficii nostri societate, guerpivit. Quo mortuo, cum Hubertus, frater ejus, suscepisset honorem ipsius cumque dedisset postea Trinmaroco Popardo cum filia sua et ille nobis calumniam movisset super illa terra, acceptis et ipse XX. solidis et societate benefacti nostri, totam hanc calumniam perpetuo guerpivit, testibus: Mainone filio Ansberti, Mainone Britone et Othelmo vicario. Radulfus et Helgunnam filii Mariae et Lambertus nepos eorum, cum voluissent istos duos quarterios tenere de nobis sicut tenuerant de praedictis dominis nos autem illud concedere non possemus propter Andegavenses qui terram nobis concesserant ut nullus in eis praeter quam sanctus Martinus haereditaret, ita tandem cum illis res finita est. Pro quarterio Gauscelmi, acceperunt a nobis XLVI. solidos apud Castrum Brientii in domo Popardi; et non tantum nobis ex integro guerpiverunt, sed et Richardum filium Guarini de hoc utroque plegium dederunt, ut nihil in quartario deinceps reclamarent et fratres Lamberti guerpitionem suam auctorizare facerent, quod et fecerunt. Testes hinc sunt: Herveus de Chosma, Othelmus vicarius, Maino Brito, Herveus vicarius, Ansgerius filius Buerii, Giraldus Vetulus, Guihenoc et Giraldus et Corguehen fratres. Pro quarteriolo qui fuit Galterii filii Ansberti et fratris ejus Mainonis, acceperunt a nobis tres supradicti L. solidos in domo Mainonis; et tam rursus illum nobis clamaverunt quietum quam dederunt plegios eumdem Richardum et filium Primaldi Rodulfum, et de nihilo ultra in quartario reclamando et de praebendo fratrum Lamberti auctoramento, sicut praebuerunt; testibus et hinc: Rivallonio de Solren, Othelmo vicario, Mainone Britone, Bloco milite, Giraldo et Corquehen fratribus, Ansgerio filio Buerii. Auctorizavit quoque nobis ambos ipsos quartarios David filius Hatelin, de cujus videbantur esse feuo, annuente conjuge sua et filiis, testibus istis: Otgerio de Sulsiis, Rainaldo de Cornu Gallia, Herberto de villa Famis. Alfredus filius Orquen, calumniatus nobis totam Querbay villam, ita demum guerpivit calumniam suam. Dimidiam ex illa mansuram tali pacto dedimus ei ut eam de domno abbate nostro teneret fidelitatemque illi juraret, et nos Orquen matrem suam, cujus dotalicium fuisse dicebat eamdem, villam atque unum ejus hominem, illam dimidiam mansuram colentes, ita ut nostros homines tutaremus, si habere in terra illa homines auderemus, nisi forte ipsi alicui aliquid forisfacerent et pro suo forisfacto aliqua damna perferrent. Ita reliqua nobis omnia ex integro et in omnibus quieta clamavit, annuentibus fratribus suis Landrico et Roberto et patrono eorum Lamberto, testibus: Aldefredo Bastardo, Rainaldo Clavario, Rainaldo Mainone; de famulis nostris: Hatone et Morino fratribus, Giraldo et Roberto medietariis, Tualdo filio Roberti Costardi, Otbrando nepote Alberti monachi nostri. Dedimus etiam Lamberto patruo Alfredi partem terrae illius ubi unus suus homo hospitaretur; tali pacto ut tale nobis servitium redderet quale nostri homines, et monachus qui loco illi praefuerit, si equariam habuerit, equam unam Lamberto servabit. Quascumque res ipse suaque uxor habuerit ibi, ex omnibus pariter cujusque amborum, habebimus cum obierit. Testes horum: Rainerius scholarius, Robertus de Mansionili, Odo famulus noster, Giraldus medietarius, Gualterius de Reculata. Leonen rursus quidam, calumniatus Querbai villam quia, ut dicebat, a Gaufrido de Nova Villa tenuerat illam, talem inde nobiscum fecit, in curia Hervei de Martiniaco, concordiam. Decem solidos a nobis accepit et quietam nobis integre perpetuoque clamavit una cum Rivallonio et Durando filiis suis; testibus istis: Herveo de Martiniaco, Erveilo fratre ejus, Landrico vicario, Lamberto de Nova Villa, Galterio cum coeteris. Aldefredus, filius presbiteri de Solrein, reclamans junioratum ecclesiae villae saepedictae, accepto parvulo equino XXIV. solidorum cum benefacto nostro, illum nobis in perpetuum clamavit fore quietum. Hujus rei testes: Maynardus faber, Goriol frater ejus, Ansgerius filius Bruerii. Ita quandoque villa Querbaiensis, ab universis acquieta reclamationibus atque calumniis, nostri ex integro perpetui facta est juris. Porro testes illius primae donationis quam nobis Gaufredus comes Andegavensis fecit, ex illa videlicet apud Andegavensem civitatem in camera sua: Eudo de Blazone, Buchardus de Blaico, Hamelinus filius Hervei de Martiniaco, Robertus Costeretus famulus noster, et Landricus vicarius de Paunciaco cui tunc ibi comes ipse res sancti Martini, sicut suos oculos, servare praecepit.