Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Carbaio, Nr. 1

Qualiter villa Querbai concessa est Majori Monasterio a Gaufredo Martello comite Andegavensi.

Per guerram quam contra se invicem Brientius et Robertus de Vitriaco agebant, domnus Jonas Majoris hujus Monasterii sancti Martini monachus, obedientiae de Marcilliaco tunc temporis praepositus, res nostras quae ibidem erant, timens a praedonibus invahi, adduxit omnes ad Poenciacum. Verum hominibus de Poenciaco dicentibus se minime receptare sine jussione comitis Gaufredi, eo quod de Britannia aufugerat, Andegavum monachus advenit comitemque invenit in sua camera manducantem. Cui, post mutuam salutationem, causam adventus sui his verbis intimavit dicens: «bellum quod inter Brientium est et Robertum de Vitriaco fugiens, vestram, domine, adeo sublimitatem; deprecans ut res sancti Martini et me in terra vestra non dedignemini receptareComes autem requisivit si locum quem haberet ad id opportunum monachus praevidisset. Cumque ille respondisset: »Querbai, inter Poenciacum et Castrum Brientii villam esse; hanc utilitatibus nostris......, si comitis daretur auctoritas, congruere«Totam terram, ait comes, quae inter Poenciacum est et Castrum Brientii, cultam esse vellem a vobis si inimicus meus non vastaret BrientiusVerum ad haec monacho dicente: «Brientius nobis fiduciam dedit, a se scilicet et a suis servatum iri res nostras, si auctoritas vestra non desit qua juris nostri propria villa fiat«Ecce, ait comes, villam vobis concedo totam cum appendiciis suis. Superest ut inde concordetis cum his qui illam de me habent sive de hominibus meisMox etiam vocavit Landricum vicarium de Poenciaco eique, quomodo oculos suos, res nostras custodire praecepit. Acta sunt haec testibus istis: Griscia conjuge comitis Gaufredi, Rainaldo de Castro Gunterii, Eudone de Blazone, Bucardo de Blaiaco, Hamelino filio Hervei de Martinaco, Landrico vicario, Roberto Costeret famulo nostro.Est autem villa supradicta inter duo praefata castella, Castellum scilicet Brientii et Poenciacum; quorum primus, id est Castellum Brientii, tribus ab ea versus occidentem distat leugis, et alterum, id est Poenciacum, versus orientem duobus millibus. Cujus longitudinem ab oriente determinat villa quaedam nomine Piperatura et ab occidentali torrens qui dicitur Mala Noa. Latitudo vero ejus terminum habet, a septentrionali plaga, viam publicam Novae Villae quae ducit in Britanniam et in Andegaviam; a meridiana fluviolum quemdam Verranum appellatum atque villulam quam Volvaner dicunt. His undique finibus determinatam villam superius nominatam, a Gaufrido nobis comite concessa, a suis hominibus ita tamen obtinuimus. Rivallonio de Salronio dedimus, pro medietate, solidos XII. et beneficium nostrae societatis, et guerpivit eam sancto Martino pro anima sua, annuentibus uxore ejus Orquen et filiis eorum Samuele, Bernardo, Guihenuc, Herveo, Roberto; testibus istis: Lamberto de Nova Villa, Rafredo de Alodio, Aldefredo filio presbiteri, Ansgerio filio Bernerii, Mainardo fabro. Post hanc venditionem quam Rivallonius nobis fecit de terra de Querbai, tulit hominibus nostris de eadem terra XL. solidatas inter boves et vaccas et porcos et equas. Quando vero de hoc forisfacto concordavimus, guerpivit nobis hunc censum sub plegiis termino reddendi constituto. Intra terminum vero rogavit nos ut ei dimitteremus censum istum et daret nobis plegios se amplius nihil in terra illa reclamare, nihil prendere, nihil quaerere nec ille nec hujus haeres. In hoc verbo perreximus in curiam Gaufridi filii Brientii, et Rivallonius nobiscum et filii ejus Bernardus, Herveus, Robertus; et dederunt nobis plegium filium Brientii et haeredes suos post ipsum hujus convenientiae tenendae, testibus histis: Cavallonio de Syon et filio ejus Samuel, Moïse de Arbraico, Tehello filio Eunini, Othelmo vicario; de suis: Aldefredo filio presbiteri, Ansgerio filio Bernerii, Maynerio fabro. Post istam convenientiam, Tualdus frater Rivallonii, a quo Rivallonius terram hanc tenebat, totam nobis calumniavit: unde ad talem venimus concordiam. Benefactum donavimus ei et uxori ejus Meron et filiis ejus Tanquino et Thoello, et fratribus Guigon, Sernon, Roaldo Serrae et Tualdo ipsi XII. solidos; atque ita annuerunt terram nobis, testibus istis: Othelmo vicario, Herveo homine ejus, Ernaldo, Herveo et Morino famulis nostris. Cujus terrae medietati injecit postea calumniam Radfredus cognomento Guerrarius, dicens se eam a praedicto Rivallonio in foeuum tenuisse. Sed et ipse X. a nobis acceptis solidis dimisit calumniam pro anima sua, testibus: Gaufrido de Buxeria, Fromundo fratre ejusdem Radfredi. Haec dimidietati Querbai villae in hac carta sufficiant scripta. De alia medietate scribitur in alia. Hato de Frugniaco quidquid in praefata habebat terra annuit sancto Martino et suis monachis, et inde X. solidos habuit. Gauscelinus de Mari similiter quidquid in Carbai habebat annuit, pro qua re X. solidos habuit. Postea Grafions, Hatonis filius, calumniavit nobis quidquid pater suus annuerat; pro qua calumnia accepit et ipse IX. solidos et benefactum nostrum, et dimisit testibus istis: Haimerico Braelon et Rainaldo ejus socero, Ingelberto et Hilduino de Calen, Clamahoc presbitero et Guillelmo monacho Sancti Nicholai, Raynaldo monacho fratre nostro, tum praefatae villae praeposito.