Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Camilliaco, Nr. 2

Conventio inter Odonem priorem Camilliaci et Hatonem de Rupe Forti de decima Guaultereschae.

Notum sit... quod quidam miles, nomine Guido de Rupe Forti cognomine Tortus, calumpniabatur nobis medietatem decimae de quadam terra, quae vocatur Guaulterescha, pro eo quo de feuo suo erat atque sine sua permissione nobis tribuebatur... Accidit quod Guido iturum se in Jerusalem devovit. Cum nequaquam sumptus haberet unde tam longam viam arripere potuisset, cuidam nepoti suo Hatoni foeuum omne suum tradidit, eo quod aliumhaeredem propinquiorem non haberet... Quod cum domnus Odo prior cellae hujus audivit... studuit eum rogare quatinus calumniam de decima... nobis benigne dimitteret. Hoc se facturum spopondit si ei viginti solidos nummorum tribuerentur... facto pacto... Conventionem viderunt testes isti: Petrus filius Ulrici, Morinus de Malo Levrerio, Petrus Guitonius, Guitonius Andegavensis, Odo de Sancto Petro, Gaufredus Brito.