De rebus quas Balduinus et Aimericus, filii Almeri, dederunt Camilliacensi cellae.
Notum sit posteris nostris, scilicet habitatoribus hujus loci Sancti Petri cellae Camilliacensis, quod Balduinus filius Almeri et frater ejus Aimericus dederunt Deo et Sancto Petro Camilliacensi totam decimam quam habebat mater eorum in dominio suo antequam moreretur, et eidem sancto jam dederat apud Plausiciacum Andreae filii Mainardi et in curte Sancti Georgii... Hoc audierunt hi loco testium: Petrus dominus Camilliaci, Gauganus filius ejus, Aimericus de Perulio, filius ejus Gaufridus... Morinus de Mallevrario. Postea, postulante Balduino ut memoria fieret in ecclesia... de patre suo Almero et de matre sua Hildegarde.., concessimus in capitulo nostro. Huic dono super addiderunt supradicti fratres Bauduinus et Haimericus decimam terrae Marsiriae quam Simon de Spineto possidebat... Herveus sacrista, dedit Bauduino militi tres solidos ad caligas atque Haimerico, fratri ipsius, ad solutares sibi comparandos.