Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Bessiaco, Nr. 2

De ecclesiis et rebus quas dedit Amalricus Crispinus apud Bessiacum.

Noverint omnes quod Amalricus, cognomine Crispinus, dedit nobis decimam omnium rerum quas habebat apud Bessiacum, redecimam totius parochiae, quae sua erat, et tria arpenta prati, ex quibus dua sita sunt in Valeia, tertium juxta calciatam aquae quae dicitur Coisnon. Dedit etiam nobis, in foresta de Conglans, pastionem absque pasnagio omnibus nostris porcis; de ipso etiam bosco, ad domos nostras faciendas quantum necesse fuerit, et ad ignem de mortuo hosco similiter. Addidit insuper dare nobis duas ecclesias, una ad Bessiacum, in honore sancti Petri, aliam in castello, in honore beatae Mariae fundatam, et terram ad officinas faciendas cum viridario. Hoc concesserunt uxor ejus Hermengardis, cognomine Garmesia, et filii ejus Theobaldus et Gaufredus. Hujus rei testes sunt: episcopus Nannetensis Franco, Thiso archidiaconus, Radulfus Venet archidiaconus, Normanus clericus, Radulfus d’Udono et filius ejus Rolandus, Willelmus Burgundio, Ernaldus de Blesi, Calvinus de Calcearia, Isembertus Borda, Corbarannus de Castro Celso. De his omnibus postmodum idem Amalricus, in capitulum nostrum veniens, donum in manu domni Odonis abbatis et super majus altare subinde posuit, sub testibus istis: Girardo de Clithone, Rollando de Liriaco, Philippo de Roorteio, Ruerdo de Clithone, Landrico de Turre, Petro Guithone, Sulpitio majore de Rochetis, Radulfo de Calva Surice, Johanne filio Ogerii, Radulfo Colubre, Johanne filio Archembaldi Belini.