Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Bessiaco, Nr. 3

Privilegium episcopi Andegavensis, de ecclesia Bessiaci et de capella Belli Fortis.

In nomine domini nostri Ihesu Christi. Sicut pravis petitionibus malorum non est adquiescendum, sic justis ac rationabilibus postulationibus sanctorum nihil penitus censeo esse derogandum. Ego igitur Ulgerius, Andegavorum indigne dictus episcopus, dedi et concessi ecclesiae beati Martini Majoris Monasterii et fratribus meis Odoni venerabili abbati et monachis illius ejusdem ecclesiae, quibus alios ferventiores in divino servitio me novisse non memini, et sibi successuris in perpetuum, ecclesiam de Bessiaco cum capella Belli Fortis, quae est sita in eadem parochia, et cum omnibus pertinentibus ad eas quae vel eis concessa sunt vel deinceps concedentur, salva tamen integritate juris presbiteralis; dedi, inquam, praesentibus et faventibus Buiamundo archidiacono et Radulfo archipresbitero, retento censu X. solidorum solvendo in singulis annis Andegavis in festo sancti Mauricii. Obeunte autem aliquo de sacerdotibus illarum ecclesiarum, erit abbatis et monachorum eligere alium, qui inde in mortui locum substituatur, et archipresbitero praesentare, ut archipresbiter archidiacono et archidiaconus episcopo praesentet; episcopus autem, si dignus fuerit, ecclesiam ei tradet. Hoc autem factum est et firmatum Andegavis in capitulo Sancti Mauricii, praesentibus et concedentibus quorum nomina subscripta sunt. De canonicis Sancti Mauricii: Gaufridus decanus, Grafio praecentor, Richardus archidiaconus, Normannus archidiaconus, Girardus de Jarzeio, Guillelmus notarius; de clericis: Girardus Dormitarius, Johannes presbiter de Vico; de monachis: Guillelmus prior, Gingomarus subprior, Laurentius bajulus, Petrus Andegavensis tunc temporis prior de Bessiaco, Dodo subcancellarius. Et ut haec nostrae largitatis donatio firmiorem obtineat dignitatem, sigillum nostrum praesenti cartulae posuimus et crucis signum propria manu fecimus. Actum Andegavis, anno ab incarnatione domini MCXXXIo feliciter. Ego Buiamundus archidiaconus subscripsi. Ego Radulfus archipresbiter subscripsi.