De tribus mineis terrae, adquisitis in metereia quae est juxta Hospitalariam, circa ann. MCLXX.
Notum sit omnibus, tam praesentibus quam futuris, quod Mauricius Galicherius dedit Bernardo Loet et uxori suae tres mineias terrae in metereia que est juxta Hospitalariam, in colle sup a pratum Gocelini, propter VIII denarios de censu. Post mullum vero temporis, Bernardus Loet, Hierusalem pergens, dedit post obitum suum nepoti suo Rainaudo Nannetis partem suam terrae; et aliam partem uxor sua, Menodis nomine, dedit Deo et monachis S. Mariae Liriaci; Rainaudus vero partem quam tenebat dedit Gaufredo de Messenge, proprer pratum. Johannes, Liriaci tunc prior, mercatus est terram illam a Gaufredo de Messenge XXI solidis. Hoc concessit Auda et filius ejus Gaufredus, et habuerunt inde tres sextarios siliginis proprer concessum. Hoc audierunt et viderunt multi: Robertus Majoris Monasterii, Guillelmus, Pictavensis, Guillelmus de Vitreio, Guillelmus Aanor capellanus, Laurentius Lucus, Audeburgis de Bello Praelo et multi alii.