Donum Hervei de vinea que adjacet vineae Gunterii, apud Liriacum, circa ann: MCLXXX.
Notum sit omnibus, tam praesentibus quam futuris, quod Herveus clericus, cognomine Aigrimmus, dedit Deo et beate Mariae et monachis de Liriaco quandam vineam in perpetuum possidendam, quae est sita juxta vineam Gunterii, pro anima sua et parentum suorum. Hoc donum concesserunt isti, scilicet Mauricius dominus de Liriaco, de cujus feodo erat, et Matheus frater ejus. Et ut hoc donum ratum esset, concesserunt hoc per impositionem Collectarii super altare, istis videntibus et audientibus. De monachis: Robertus de Camera, tunc temporis prior, Gervianus Bonus Amicus, Johannes Turcus, et Guillelmus Aanort capellanus; de militibus: Mauricius Bornus, Mauricius de Bella Noa, Girorius, Theobaldus Rufus; de laicis: Andreas Mauricii, Petrus Mauricii, Guarinus de Maulcum, Gaudinus de Reveleria et multi allii.