Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Appendix Cartis Majoris Monasterii, Nr. 4

De decima quam dedit Radulphus Loculus, apud Liriacum, circa ann. MCXX.

Universis sanctae ecclesiae fidelibus quibus hoc quod hic inscribitur scire expedit notificare volumus quod quidam homo de Liriaco, Radulfus nomine, cognomine Locellus, quadam beati Martini hiemalis festivitatis vigilia, in nostrum hujus Monasterii Majoris capitulum cum domno Laurentio, priore tunc Liriacensi, et aliquantis aliis hominibus veniens, in nostrae societatis beneficium ut suscipi mereretur, satis humili et devota precum supplicatione, petiit et impetravit. De quo cum a domno Guillelmo, tunc abbate, per librum capituli investitus fuisset, eadem hora tres parte decimae suae, quartam adhuc sibi ipsi reservans, Deo et beato Martino nobisque ejus licet indignis monachis, tam pro suae quam etiam pro omnium praedecessorum parentum suorum animarum remedio, in eleemosinam perpetuo liberaliter donavit possidendam. Cujus doni firmam libertatem signis adhuc evidentibus corroborans, acceptam de terra virgulam praedicti abbatis nostri rnanibus, geuibus ante eum curvatis, imposuit; quam iterum ab eo resumptam, egressus post acceptam licentiam de capitulo atque e vestigio in ecclesiam veniens, super altare majus, multis circumstantibus hominibus, pro aeternae stabilitatis indicio misit. Cujus rei testes sunt: Gestinus clericus de Castro Celso, Andreas pelliparius nichilominus de Castro Celso.