Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Appendix Cartis Majoris Monasterii, Nr. 2

De decimis de Malaparia et Dongi et de vineis ad Rosceel, datis a Marcoardo, filio Simonis de Lusdo; et de rebus confirmatis ab eodem apud Dalmariacum, circa annum 1060.
Datierung: 1060

Notum fiat nostrorum posterilati successorum quod Marcoardus, filius Simonis de Lusdo, attulit Rainardum fratrem suum, qui fuerat occisus apud Castellum Hamelini, Majus Monasterium, ut monachi sepelirent eum: quod et fecerunt. Hujus rei gratia, tam pro sua quam pro fratris sui anima, dedit S. Martino Majoris Monasterii, annuente et deprecante matre sua, nomine Emelina, quae cum eo venerat, decimam de Malaparia, sicut eam tenebat et quantum tenebat, et decimam de Dongi, et tria quarteria de vinea ad Rosceel. Denique quicquid Rainardus dederat Sancto Martino apud Dalmariacum, et quicquid alii seu dederant seu vendiderant usque ad illum diem, sed et quicquid ipse calumniabatur, auctorizavit et nunquam deinceps ullam se immissurum calumniam promisit. Hoc quoque ut firmius esset, dedit ei domnus abba Albertus equum suum quem ipse caballicabat. Acta sunt haec in capitulo Majoris Monasterii, in conventu omnium monachorum; presente matre sua Emelina, et patriastro suo nomine Gualterio de Pereneaco, et Gausfrido Cammalliardo consanguineo suo, et aliis mullis fidelibus suis, hominibus quoque Sancti Martini nonnullis, quorum utrorumque aliqui subscripti sunt huic notitiae: Constantius presbyter, Gausfridus, Guarinus filius Rithmandi, Rainardus de Magniaco, Gausfridus filiaster Godefridi, Hugolinus filius Gauscelini Tritonis, Johannes, Mainardus filius Guarini, Bertrannus Guarini homo, Hamelinus. Gausmerus clericus, Othbertus junior, Anseisus cellararius, Archembaldus pistor, Frodgerius, Guarnerius, Hildebertus coqus, Hildegarius marischaldus, Arnulfus sartor, Guillelmus, Gualterius filius Benedicti, Johannes conversus, Isembardus filius Hervei, Ernulfus filius Rainerii. Signum Marcoardi.