Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Übereinkunft nach Eheschließung einer Freien mit einem Unfreien

Übereinkunft zwischen einem Ehepaar und einer Freien nach deren Eheschließung mit einem Unfreien in deren Besitz, in welcher dieses der Frau und ihren Kindern ihren freien Status sowie ihr Eigentum an einem Drittel des gemeinsam erwirtschafteten Einkommens zusichert.

[Ohne Titel]

Nos enim illi et con[i]ux mea illa.

Dum non est incognitum, qualiter aliqua femena nomine illa servo nostro nomen illo ad coiugium copulavit, et modo nos bona volumtate convenit, ut, quamdiu quidam in coiugio sunt copolati, ipsa femena per nos non debiat esse declinatam | in servicio et agnacio, se ex ipsis procreata fuerit, ad ingenuetatem capitis eorum debiant permanere ingenui. Si quoque, ut se eis necessitas fuerit, ad servicio caput eorum inclinatur, non ei detur licencia nisi ad nos, ad heredis nostris propinquioris. Et peculiare, quod stante coniugio laborare potuerit, ipsa femena tercia parte exinde habeat absque nostra repeticione vel eredum nostrorum. Deinde in hanc epistola nobis intimare convenit, se nos ipsi aut heredis vel propinqui nostri seu quislibet opposita persona, quis ad traditis convenencias ipsa femena conmodolare voluerit aut contra epistola hec agere, cui timptator fuerit, soledus | tantus conponat et nihil vindicit et quod repetit et hec epistola omni tempore firma permaneat.