Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Scheidungsdokument

Dokument über die Scheidung eines Ehepaares, mit welchem sich die Parteien gegenseitig das Recht zur neuerlichen Eheschließung zusichern.

[Ohne Titel]

Domeno non dulcissemo, sed amarissimo et exsufflantissimo iocali meo illo illa.

Dum non est [incognitum], qualiter, faciente Inimico et intertitente Dio, ut insimul esse non potemmus, proinde convenit nobis ante bonis hominibus, ut ad vicem nos relaxare deberemus. Quod ita et fecimus: „Ubicumque iocalis meus muliere volueret, licenciam habiat potestatem faciendi.“ Similiter et illa convenit, ut, ubicumque ipsa femena superius nominata sibi marito accipere voluerit, licenciam habiat potestatem faciendi. Et si fueret post tunc diae unus ex nus ipsis, qui contra hanc episthola ista agere | aut repetire presumpserit, soledus tantus ad pare suo conponat una cum iudice intercidentem, et quod repetit nihil valeat vindecare, et hec epistola omni tempore firma permaneat.