Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Angers 56 (lat - Betaversion)

Übertragung von Grundbesitz

Schenkung von Grundbesitz durch eine Person an ihren Zögling.

[Ohne Angabe]

Ego enim illi. Convenit nobis ad peticionem nutrido nostro, ut aliquo locello nomen illo in loco, qui vocatur illo, pro asidua servi[ti]a sua vel be[ne]volencia , qui circa nus habire visus est, ei concidere deberemus. Quod ita et fecemus, ut post hunc die ipso locello integrum habiat concessum, ut, quicquid de ipso face[re] volueris, liberam in omnibus habias potestatem faciendi. Et pro infestantis malis hominibus convenit, multa ibidem inserre debiamus. Quod ita et fecemus. Et si fuerit, qui contra epistola ista, ullus de heredibus meis aut qualibet homo aut extrania persona, qui contra ipsa resultare voluerit, soledus tantus aei conponat. Et repeticio sua non obteniat effectum et hec epistola omni tempore firma permaniat.

Cum stipulacione subnexa.