Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Angers 53 (lat - Betaversion)

Feststellung der Nichterfüllung einer Rechtspflicht

Protokoll, bestätigt durch Männer guten Leumunds (boni homines), über das Versäumnis zweier Beklagter in einem Eigentumsstreit um einen Weinberg, den ursprünglichen Eigentümer desselben zu präsentieren.

INCIPIT NOTICIA

Noticia, qualiter veniens illi Andecavis civetate, die illo, in regionis quod ficit minsus illi, dies tantus, placitum suum adtendedit aeccontra alicus homines his nominibus illus et illus, unde ante os dies in racionis fuerunt pro vinia sua in loco, qui dicitur illo. Unde et autore nomen illo spoponderunt presentare, [quem] ipsa vinia eis consignasit. Sed veniens in eo placito illi de manum usque ad vesperum placitum suum legibus costodivit et solsadivit. Nam illi et illi ibidem fuerunt, [s]et hoc quod espoponderunt, menime potuerunt adimplire. Propteria necessarium ipsius illo, ut hanc noticia manibus bonorum hominum exinde accipere deberit. Quod ita et fecit, ut in postmodum, quicquid lex inter eos declarat, attendere debiat.