Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Angers 54 (lat - Betaversion)

Übertragung verschiedener Güter zur Hochzeit

Abtretung verschiedener Güter durch einen Mann an seine Braut anlässlich ihrer Hochzeit.

INCIPIT CESSIO

Quod bonum, faustum fi!/ Lex filicitatis adfatis adsentit, et lex Romana edocit, et consuetudo pagi consentit, et principalis potestas non prohibet, ut tam pro se intercitentem, quam ad die filicissimo nupciarum obtabile evenientem. Idcirco ego in Dei nomine illi nomenande proscribo ad esponsa maea nomen illa, filia illius quondam:

Tran[s]cribo ad ipsa per hanc epistole adque cessione, hoc est casa cum curte vel omni circumcincto suo, hoc mobile et inmobile, lecto vestito, campo ferente modius tantus de uno latere est campus illius, vinia iuctus tantus de uno latere vinia illius, silva iuctus tantus, de uno latere silva illius, prado iuctus de uno latere prato illius, et est super terraturium sancti illius, in fundo illa villa, bovis tantus, vaccas cum sequentis tantus, ovis tantus, sodis tantus, vestimento tanto, inauris de soledus tantus, anolis de soledus tantus, bracilo de soledus tantus. Hec omnia rem superius nomenata, quamdiu adviximus, ambo pariter hoctenire et possedire debiamus. ‚[…] superius nomenata hoctenire et possedire debias. Et se prolem nobis Deus dederit, cum omne integretatem ut rem meliorata acciperit. Et adfirmare debirimus, quod ita et fecimus: Post transitum virum tuum in ipsis revertantur. Et se acnacio de nobis procreata non fuerit, hec omnia rem superius nomina[ta] hoctenire et possedire debiant et cui voluerit derelinquas‘. Et si fuirit, qui contra hanc epistolata adque cessione, quem ego bona volomtate, nulla imperium, fieri et adfirmare rogavi, venire aut litigare vel infrange[re] fortasse conaverit, inferit inter tibi et fisco soledus tantus, coactus conponere debiat, et quod repetit vindecare non valiat.