Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Angers 33 (lat - Betaversion)

Appennis-Verfahren: Bestätigung durch die Nachbarschaft

Bestätigungschreiben zur Vorlage in der civitas für die Erlangung eines Appennis, ausgefertigt durch einen Amtsmann (iudex) und die Nachbarn, über den Verlust der Rechtstitel eines Mannes in Folge eines nächtlichen Einbruchs.

INCIPIT NOTICIA AD APPENO FIRMARE

Cum per ceca cupiditate per loca orbana semper austes anticus bella consurget et solens homine perfedi et pessimi per malus, intullerabilias mala subire, tam ab ostibus quam latrunculis, per talas et furtis, per captores et rabacis conmovere et conmutare gravis damnos aetatis.

Higitur non est incognitum, qualiter alico homine nomen illo contegit gravis nafragiis, quod in villa illa casa sua per nocte fuit efracta et omnes presiduos suos, aurum, argentum, aerementum, vestimentum, utinsilia, pecunia seu stromenta cartarum quam plurimas vindicionis, caucionis, cessionis, donacionis, dotis, conposcionalis, pactis, conmutacionis, convenientis, securitatis, vacuaturias, iudicius et noticias seu et omne solemnitas, per quem a longo tempore usque modo ris suas domenavit, per ipso furte exinde fuit deportata. Proinde necesse fuit sepedicto illo in crastenum maturius mane iudici puplico, vicinis circa manentis ad ipso loco convocare. Et ibidem invenientis invenirunt, sic essit factum, sevis incisis, ostias concapolatas, paritis preforatas, conscenssa, seu et universa, que supra memmoravimus, per ipso furto exinde essit abstracta. Dum sic cessit veraciis, ut melius possit exinde appenne in civetate, regione ipsius prosequaere et adfirmare, petiat ad ipsius vicinus et iudice, qui in ipsa caucione fuerunt. Manibus eorum propriis in hunc prospectum noticia relacionis adfirmare deberunt. Quod ita et fecerunt.