Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Urteil wegen Diebstahl mit Reinigungseid

Protokoll (a) über ein bedingtes Urteil durch eine Versammlung unter Vorsitz eines Amtsträgers (agens) auf Klage eines Mannes gegen einen anderen wegen Diebstahls. Nach Befragung urteilt die Versammlung, dass der Vater des Beklagten einen Reinigungseid ablegen soll. Es folgt das Protokoll des Reinigungseides (b).

INCIPIT IUDICIUS

Veniens homo nomen illi Andecavis civetate ante illo agente vel reliquis, | qui cum eo aderant, interpellabat aliquo homine nomen illo, quasi iumento suo ad furtis condicionis abuissit; et ipsi illi una cum genetore suo ibidem aderat et hoc fortiter denegabat, quod ipso iumento post se numquam habuisset. Sic visum fuit ipsi agente [vel reliquis], qui cum eo adherunt, ut, genitor suos, illi pro filio suo illo, quia et ipsi genitor, aput homines tantus ipsi illi in basileca domni illius in noctis tantus pro filio suo illo excusare deberit. Se hoc facere potebat, ipsi illi contra ipso illo conpascere deberit; sinautem non potuerit, hoc contra ipso emendare stodiat.

INCIPIT NOTICIA AD SUPRA

Noticia sacramenti, qualiter vel quibus praesentibus. | Ingressus est illi in basileca domne illius per iudicio illo agente. Iuratus dixit: „Per hunc loco sancto et divina omnia, quod hic aguntur, quae hic Deo plenius offeruntur, unde me illi repotabat, quasi iumento suo ad furtis condicionis post me habuissit, et per meum ingenium ipso iumento digere abuisset: nec ipso iumento numquam habui, nec per meum nullum ingenium ipso iumento numquam perdedit; nec aliut tibi de hac causa non redebio nisi isto edonio sacramento.“