Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

HIC EST VENDICIO QUI SE IPSUM VINDIT

Domno mihi illo necnon et coniux sua illa ego illi.

Quia coniuncxerunt mihi necligencias, quod res vestras furavi, et in aliter transagere non possum, nisi ut integrum statum meum in vestrum debiam inplecare servicium, ergo constat me, nullo cogente imperium, set plenissimam voluntate mea et si de hac causa reprobus aparuerit, pro ipsa necligencia integrum statum meum | in vestrum servicium oblegare. Debiam accidere a vobis precium, in quod mihi conplacuit, soledus tantus, ut quicquid ab odierno diae de memetipso facere volueritis, sicut et de reliqua mancipia vestra obnoxia, in omnibus Deo presole abeatis potestatem faciendi, quod volueritis. Si fuerit ego ipsi aut aliquis de propinquis meis vel qualibet extranea persona, qui contra hanc vindicione, quem ego bona volumtate fieri rogavi, agere conaverit, inferit inter tibi et fisco soledus tantus, vobis conponat, et quod repetit vindecare non valeat, et hec vindicio atque volomtas mea firma permaneat.