Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Angers 3 (lat - Betaversion)

Verkauf seiner selbst

Selbstverkauf einer Person an ihren Herrn, nachdem sie von diesem eine bestimmte Summe erhielt, als sie nach einem Diebstahl die Bußzahlungen nicht leisten konnte.

HIC EST VINDICIO DE HOMINE IN ESCENO POSITO

Domno mihi proprio illo ego illi. Et quia coniuncxerunt mihi culpas et meas magis necligencias pro furta, quid feci, unde ego in turmentas fui et eologias feci et morte pericolum ex hoc incurrere debui, set abuit pietas vestra datis de ris vestras soledus tantus. Ideo hanc epistolo vindicione de integrum statum omni peculiare meo vobis emitdam. Curavi, ut, quicquid ab odiernum die de memetipso facere volueritis, sicut et de reliqua mancipia vestra originaria, in omnibus Deo praesole habias potestatem faciendi. Et si fuerit ego ipsi aut aliquis de propinquis meis vel qualibit extranea persona, qui contra hanc vindicione, quem ego ipsi bona volumtate fieri rogavi, agere conaverit, inferat inter tibi et fisco soledus tantus, vobis conponit et quod repetit nihil valeat vindecare et hec vindicio perenni tempore firma permaneat.