Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Graf Gottfried lässt im Streit des Chorherrenstiftes von Zürich gegen Coldbriga um ein von Engelbold dem Stift geschenktes Gut zu Fällanden, nachdem eine erste Verhandlung durch Rücktrit von Zeugen gescheitert ist, auf Befehl des Herzogs Brukhard ein neues Zeugenverhör vornehmen und das Stift wieder in Besitz setzen
Datierung: 968 02 19, 968 06 28
Ausstellungsort: Zürich

Haec est enim notitia de concilio Cotifridi comitis in civitate Turicina publice et legitime facto. Ubi ergo canonici fratres coram ipso comite et populo illuc congregato talem proprietatem ad Coldbrigam quesierunt, qualem Engilbold filius Herichi in villa, quae dicitur Feniclanda, et in ipsa marcha potestative visus est habere et sine ulla contradictione possidere. Quam etiam hereditatem ob gratiam dei et redemptionem suae animae parentumque suorum ad ecclesiam, quae ad honorem sanctorum martyrum Felicis et germane eius Regulae constructa est, ubi XL cubitis abscisa capita suis manibus po rtaverunt, et ad ipsum altare, ubi canonici deo videntur servire, cum omni integritate donavit atque vestivit; id est cum mancipiis, aedificiis, agris, pratis, pascuis, silvis et omnibus appendiciis ad ipsam hereditatem pertinentibus, ea scilicet ratione ut ipse hec omnia usque dum vivisset sub usufructuario habuisset, post suum discessum autem habuisset Heiza [coniunx eius] et post illam habuisset Uto clericus filius sororis suae Perinwige et post illorum trium obitum canonici ad alimentum suum cuncta predicta habuissent perpetualiter possidenda. Quapropter ergo in ipso prefato concilio duo habuerunt testimonia ad testificandum ecclesiae et fratribus unum in principibus de fisco paratum, alterum de familia sanctorum. De fisco vero fuertunt isti his nominibus et adbuc sunt: Rodfrid, Richpert, Cundpert, Witilo, Yrminger, Westirman , Adilhelm, Amilpert ..... De monte: Sigimunt, Raffolt, Heidinc .... et alii confitentes plurimi. De familia autem sanctorum conimato iuramento sunt isti electi: Wiso, Liutfrid vetus, Herich albus, Theginzilin, Cozpert, Ortire, Liubinzo , item Ezo, Liuzilin, Herich, Linbilin ...... Hanc descriptionem nominum iussit ipse comes scribi, donec in presentia nostri senioris Burchardi ducis consummaretur. Et propter hoc distulerunt iustum iudicare iudicium, quia Albirich et Eckihart cum iniquo munere id est XV solidis nostros testes de monte a nobis per malum ingenium averterunt, qui prius nobis cum firmitate facta rectos testes fuisse promiserunt, id est Wichart, Thiethart, Racholf, Fridiger, Ymmo, Palzilin, Ruopilin, Hunolt, Wilhelm, Sigilin, Ratfrid, item Thiehart. Factum est autem hoc concilium comitis post septuagesima in ipsa proxima feria IIII. XI. kal. Mart. et quibusdam ibidem presentibus legem scicntibus displicuit propter eclesiam sanctorum ita factum esse, et hoc sine voluntate comitis remansit. Necnon et ibi in fratrum adiutorio Landirich, Perichger, Francho, Thietirich presentes fuerunt. His vero omnibus ita peractis tunc denuo senior noster dux Burchardus iussit Manigoldo potestativo nuncio et nigro Cozperto, Landirico, Wiperto, Thietiricho, ut ob omnipotentis dei gratiam et suam in legitimum venirent concilium predicti comitis Cotifridi in Turego positum et ita ibi, sicut ipse debuisset, verissimam exinde perpetrassent sententiam. Tunc untique cunctis in Turicina civitate in public mallo presidis maneuntibus et ipsis numciis ducis iudicantibus conplacuit, ut septem fidissimos et verissimos de fammilia coniurassent in presentia prefatae Coldbirgae et coram filios et amicos eius, ut de ipsa proprietate, quam Engilbold in Fenihlanda pro animae et parentum suorum remido post suum obitum et coniugis suae Heildrude et nepotism sui Utoni clerici manu potestativa ad altare sanctorum martyrum Felicis et Regule tradidit cum mancipiis, aedificiis, agris, pratis, pascuis, silvis aquis, piscationibus et omnibus ad ipsam proprietatem pertinentibus atque vestivit, ita dicerent, sicut ipsi ex visu verum esse scirent. Tunc isti VII coniuraverunt in signo sanctae crucis, primum Wiso, Liutfrid vetus, Richione, Theginzo, Erich albus, Cozpert, Erich nunnile. Post iutamentum vero interrogati a comite testificati sunt singuli quique, cuncta predicta ita ab Engilboldo esse peracta; et alii multi de ipsa fammilia et de monte ipsum iuramentum confessi sunt se scire ita verum [esse]. Tunc comes cum iudicio principum et aliorum populorum cum manu ipsius Coldbirgae reddidit ad ecclesiam sanctorum et clericis ipsam ad domum sanctorum et clericis revestimendam proprietatem: Cozpertum , ducis et senioris nostril Burchardi nuncium, atque Utonem et Trutmannum ministros et alios multos sequentes. In quorum presenti ibidem in loco Fenichlanda cum domo et mancipiis facta est vestitura, et proprius servus sanctorum Adilmunt possedit. De monte: Sigimunt, Raffolt, item Sigimunt, Fridiger, Sigifrid, Liubunzo, Helmirath, Reginzo. De Turego: Erich, Liutfrid, Engilbold, Rubo, Cozpert, Reginbold, Penno, Ripilin, Ruoilin, Liuzilin, Thietilo, Reginzo, Ortire, Hezilin, Liubinzo.

Actum IIII. Kal. Iul., die dominico, in vigilia sancti Petri et Pauli anno XXVIIII. Regnante inclito Ottone augusto, sub duce Burchardo et comite Cotfrido; anno domini DCCCCLXXIIII.