Die Chorherren beweisen ihr Recht auf ein Grundstück in der March von Höngg gegenüber Adilhelm, einem Enkel Meginhards, vor dem Vogte Kerhart
Datierung: 924-931
Notitia contentionis inter Turicinos cleicos et Adilhelmum de proprietate, quam quesivit ab illis in Hoinge marcha de Meginhardo avo suo et Anzone suo patre, et ipsi clerici contra illum cum iuramento hanc confortaverunt ita in altare et capsa sanctorum Felicis et Regule, sicut un public mallo Kerharti advocate legitime populi iudicaverunt. Isti sunt coniuratores tres: Heidirich, Ortire, Liubinzo, servi sanctorum et ninistri fratrum. Isti autem sunt testes et auditors iuramenti: primum Kerhart advocatus, Azoo niger, Liutram, Erich, Uto, Engizo, item Engizo, Theginhart, Theginzilin, Sigimunt, Reginbold, Azilin, Kiso, Oppo, Opilin, Aliwie, Reginzo, Werdo, Adilpert, Atilo, Heizilin, Alfrid, Roupilin, Hezilin, Atin, Engizo, Herich. Haec sunt autm nomina liberorum hominum, qui in tempore ipsius Meginhardi prefati ministris a curte clericorum contra alios liberos homines apprenhendentes de viridi silva runcaverunt ad honorem ecclesiae sanctorum Felicis et Regule, ubi ipsi canonici deo videntur fammulari: primum Werdolf, Feginolf, Herne, Etilo, Frittire, Kisilpert, Folhger, Waldger, Zubilin, Wodilgîs, Ratzo, Heripert….. Nomina propriorum servorum ecclesiae: Albirich, Rato. Isti vero fecerunt exinde ad curtem servitium, usque dum postmodum Aizo filius Meginhardi cum iniqua potestate ab ecclesiae potestate voluit abstrahere sibimetipso et fratri suo Lanfrido et clerici antique Liubolf et Heidirich in concilio Azilini advocate de Riete requisierunt.