Hildibald, missus des Königs Arnolf, entscheidet einen Streit zwischen Rating und Richilde über ausgetauschte Güter im Thurgar und Aargau, welche der Abte Zürich gehören
Datierung: 893 05 07
In dei omnipotentis nomine. Dum a multis incognitum non est, qualiter Ratine et Rihhilda questum habuerunt invicem se mallantes, quiusque in presenciam missi dimini regis nostril Arnolfi, nomine Hildibaldi, de camera ac palacio tranmissio veniebant, qui ad hoc missus fuerat omnia tribute sancti Felicis et Regule querere vel, quid iniuste causa dei et sanctorum prefatorum actum fuisset, legittime corrigereDeinde cum iuramento, ita ut lux docet, districte adquisivit, utrum illa tribunaria illorum deberet esse an non; hoc namque omnes unanimiter adfirmaverunt in potestate domne Chunigunde abbatisse fieri, si illis concedere an ad sum opus fore precepisset. Quapropter tacta caritatis ardore solitaque clemencia pro eternal remuneracione concessit predicto Ratingo necnon et Rihilde equa divisione partire et perpetualiter cum anteriori censu obtinere, quicquid inter se cambiaverunt, vel hoc quod Ratine de Natone comparavit in Durgauense necnon et Argauense, except quod ad mille annos in pignus constituit in marcha Abinchova. Actum non. Maii coram frequencia populi regnante rege nostro Arnolfo piissimo anno VI.; sub comite Adalgoz; anno incarnationis domini nostril Iesu Christi secundum carnem DCCCXIII.; videntibus cunctis, quorum nomina hic notantur Signum Chunigunde abbatisse, que hanc cartam fieri precepit. Sig. Gozberti ministerialis illius. Sig. Uadalhart. Sig. David, Meginbold, Wolffhart, Puto, Ratolt, Heriger, Hildiprecht, Isenhart, Wolffger, Appostota, Erimprecht, Starcolf, Reginprecht, Wolffhart, Puto, Hiltiger, Heriger ceterique idonei.