Abt Gozbert von Rheinau überträgt Besitz zu Bietingen an sein Kloster mit Vorbehalt des Rückkaufes
Datierung: 892 06 18
Ausstellungsort: Im Wäldchen Hunirislo
In nomine sanctae et individuae trinitatis Ego itaque Cozpret trado hereditatem meam pro remedio animae meae parentumque meorumad monasterium, quod Rinouva nominatur estque constructum in honore dei genitricis semperque virginis Mariae necnon et beati Petri principis apostolorum aliorumque sanctorum quam plurmimorum, ubi ego ipse licet indignus abba gregi dei preesse videor. Et hoc est, quod trado: quicquid in pago Hegaue in villa, quae dicitur Puatinga, in presenti habere visus sum, tam terris quam domibus, casadibus, mancipiis, pomariis, pratis, pascuis, aquis aquiarumque decursibus, mobilibus et immobilibus, exitibus et regressibus, vel quicquid dici aut nominari potest, totum trado atque transfundo in ius et proprietatem prefati coenobii ea videlicet ratione, ut, quandocumque voluerim, cum I denario redimendi potestatem habeat, et si a neutro nostrum redemptum non erit, tunc in potestate ac dominatione prefati caenobii absque ullius contradictione inperpetuum stet Si quis vero, quod minime credo, contra hanc traditionem, quam manu potesttativa peregi, venire et eam subvertere conaverit in aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et nihilhominus haec traditio firma stabilisque permaneat Actum in pago Turgaue in silvula, quae dicitur Huonirislo, coram multitudine populi, de quibus hi scripto commendati sunt Signum Cozperti, qui hanc traditionem fecit. + Adalperti comitis, Liutolt, Theoterich, Cozhelm, item Theoterich, Hartpret, Hugibret, Adalger, item Theoterich, Otphert, Adalhelm, Hartpret, Altine, Meginbret, Madalger, Folchart, Immo, Erchinbret. Ego itaque Liutpertus monachus rogatus anno dominicae incarnationis DCCCXCII., anno regis Arnolfi V., XIIII. Kal. Iul. Vel XVIII., die dominico, notavi diem et annum, scripsi et (SS.)