Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Stadt und der Landschaft Zürich (Ed. Escher/Schweizer) Nr. 155

Guathere ünerträgt Besitz zu Munderkingen an Kloster Rheinau mit Vorbehalt des Rücklaufes
Dating: 892 02 13

In dei nomine. Ego itaque Göathere trado hereditatem, quam a Wicherio et Perctoldo et Nanggero conquisivi. Et hoc est, quod trado: casadam legitimam sitam in Mundichingen cum omnibus ad eandem casadam pertinentimus, aedificiis, viis, pascuis, trado ad monasterium, quod Rinowa dicitur et est constructum in honorem dei genitricis semperque virginis Mariae, ubi modo Gozpertus preest, ea videlicet racione, ut sub censu unius denarii rem supradictam teneam, et quandocumque redimere voluero, ego vel legitimus heres meus cum VI denariis redimendi habeam potestatem. Actum in pago Chleggowe in villa Altunburch, coram Gozperto comite, anno V regis Arnolfi, VI autem anno Stephani pape V, idus Februarii.