Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Notum fieri desidero omnibus tam presentibus quam futuris, qualiter ego Theodgrim, filius quondam Aldgrim, tradidi omnem hereditatem meam, quam Ricfridus mihi tradidit, pro remedio anime mee et pro eterna retributione ad monasterium quod constructum est in honore sancti salvatoris, in loco qui dicitur UUerthina, in pago Riporum, iuxta fluuium Rura, ubi Hildigrimus episcopus preesse videtur. Tradidi eam supradictam in villa que dicitur Arlo l, in pago Threant, cum omni integritate, hoc est una eclesia, in terris, in mancipiis, in domibus, in edificiis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, totum et integrum trado atque transfirmo. Ita eam tradidi traditamque in perpetuum esse volo et nullis umquam temporibus inmutari, sed ad perpetuos usus eiusdem eclesie superius nominate custodes, quicquid exinde facere uoluerint, liberam ac firmissimam a me et ab omnibus habeant potestatem.

Acta est autem puplice cum stipulatione subnixa anno VII gloriosi atque relegiosi regis et imperatoris Hludouuigi, XIIII kalendas iulias; facta est autem hec traditio in loco qui dicitur Mimigernaford, coram testibus ac manum mittentibus quorum nomina subtus adnotantur. Notavi diem, tempus, locum quo hec scripta sunt. Signum Theodgrimi qui hanc traditionem fieri rogavit et propria manu firmavit. Signum Liodulfi. Signum Aldgeri. Signum Aldberti. Signum Adoni. Signum Adaldag. Signum Eburgeri. Signum Folcbrat. Signum Erpulf. Signum Thancheri. Signum Theodi. Signum Osgeri. Signum Bouoni. Signum Hildold. Signum Egilhard. Signum UUaldric. Signum Marcuuard. Signum Marcrad. Signum Ual. Signum Herimod. Ego UUerinhard presbiter scripsi et subscripsi.