Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 262


Datierung: 724 07 10
Ausstellungsort: Waldhambach (n Drulingen)

Traditio quam fecit Luca.

In Christi nomine. Ego itaque Luca pro remedium filio meo Chrodoaldo dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterio Wizenburgo, ubi vir venerabilis Ratfridus abba preesse videtur, dono sorte una campo et silva insimul tenente medietate, quantum filius meus Chrodoaldus mihi moriens dereliquid inter Mittilibrunna et Aquila, ipsa sorte medietate. Similiter dono pradello uno ad carradas duas super fluvio Aquila. Hec omnia a die presente trado adque transfundo ad monasterium superius nominatum de iure meo in iure dominationis monasterii. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod ego aut aliquis de eredibus meis vel quislibet aposita persona qui contra hanc donationem venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inprimis ira dei omnipotentis incurrat et insuper sotiante fisco auri libra una, argenti pondus duos, et quod repetit evindicare non valeat, sed presens donatio firma et stabilis permaneat manu propria subter signum feci et testes, qui subscriberint vel signarent, in presente rogavi, stibulatione subnixa. Actum puplice in villa Agambac, datum quod fecit mensis iulii die X anno IIII regnante domino nostro Teoderico rege. Testes: Lucane qui hanc donationem fieri rogavit. Uveroaldo. Gifrido. Teutboldo. Baldoino. Ego Teotardus. Ego Liuduinus notarius rogatus scripsi et subscripsi.