Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 251


Datierung: 830 02 18
Ausstellungsort: Weißenburg

Traditio Gebarti de Saoinse.

Ille bene possedit rebus in seculo, qui sibi de caducis conparat premia sempiterna. ldeoque ego enim in dei nomene Gebaharttus adque filius meus Lautfridus propter amorem celestis patrie seu propter remedium animarum nostrarum tradimus adque transfundimus res nostras sitas in pago Saroinse in villa vel in marca Duristualda nec non in loco nonccupante Bercilingua eclesiam unam, et quidquid ad illam aspicere videtur, seu coba [I] in villa superscripta numcupate Duristualda. Et servum unum [nomine] Theothartum cum uxure sua numcumpamte Woltgart nec non et filii eorum. Hec vero prescripta, sicut iam dictum est, trado adque transfundo ad monasterium Wizenburgo; ipsud [in honore] sancto Petro constructum esse constat, ubi in dei nomine vir venerabilis Folcuuicus Uuormancinse urbis episcopus famulantibus domino in monasterio prescripto monachis precurator fore dinnoscitur, ita ut ab ac die presenti ipsa locus sanctus vel rectores eius teant adque posideant suisque sucessoribus Christo propitio derelinquant. Sed postea nostra fuit pettitio et vestra decreuit voluntas, ut ipsas res predictas adque etiam contra hoc recipimus omnes res quas vos habetis in pago prescripto in ipso vilare nonccupante Wolfgunda uvilare cum omni re superposita nec non et in ipsa marca, ubi monasterium vestrum nuncupante Wizenburgo [situm est] cellam que vocatur sancti Pauli, Istas siquidem utrasque supra nominatas res nobis prestare deberetis. Quod et ita fecistis per hanc paginolam auctoritatis usu fructuario diebus vite nostre, et ut nullus homo easdem res predicta a nobis abstrahere usque dum advixerimus pontifitium habeat, in ea vero ratione [ut] vel inquisitionem nostram vel lucrationem ad istam cellam prescriptam vel de ceteris predictis locis cum omni integritate affere studeamus et deinceps annis singulis quamdiu vixerimus. Postea quoque inquisitio nostra cum omne rem emeliorata sine ulla maritate ad monasterium prefactum revertatur et deinceps annis singulis quamdiu vixerimus in censum studeamus dare solidum unum ad festiuitatem sancti Martini. Si quis vero, quod fieri [minimie] credo, si nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris, qui contra hanc cartam donationis a nobis factum venire voluerit aut eam inrumpere voluerit, inferat ad [partem] iam dicto eclesie cum cogente misso dominico auri uncias duas, argenti pondus quinque pro eo quod repitit evindicare non valeat, sed presens epistola traditionis omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum pupplice in monasterio prefacto, sub die duodecima kalendas marcius anno siquidem XVII regnante Lodouvico inperatore feliciter amen. Testes: Gebahartti et filii sui Lantfridi presbiter qui hanc traditionem fieri et firmari coram testibus subtus insertus perfecerunt. [Testes]: Ruadwini, Geboldi advocati. Anoloni. Buotoni.Ringuni, Eborolfi, Hilldibranti. Berru, Ruadolfi. [Ego] siquidem in Christo nomine Guntbertus hanc paginolam donationis scripsi et subscripsi, [diem tempusque notavi].