Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 250=245


Datierung: 771 07 01
Ausstellungsort: Amenoncourt (nw Blâmont)

Venditio Hartperto de saroinse.

Domino et in Christo fratri Hartperto amatore ad parte sancto Petro ad monasterio Wizenburgo, ego Williricus Helmeldrudis venditores. Constat nos tibi vendedisse et ita vendedimus homnes res­cellas nostras in pago Saloinse in fine Berseregus tam terris mansis casis pratis pascuis pomarios silvis aquis aquarumue decursibus quantumcumque nobis visi fuerimus habere aut dominare, tam de aviatico quam de paterno aut de materno seu de conparato vel quolibet attracto [ad] nos noscitur pervenisse in ipsa fine totum et ad integrum a die presente vobis vendeo adque transfundo. Unde accipiamus a vobis, sicut inter nos placuit atque conveniat solidus decem [ita] ut ab hac die ad porte ipsius monasterii abendi tenendi posidendi conmutandi, vel quicquic ex ipsas res facere volueritis, liberam ac firmissimam Christo propitio in omnibus abeant potestatem. Si quis vero quod ego fieri non credo, si nos ipsi aut aliquis ex heredibus nostris vel quislibet apposita persona qui contra hanc venditione venire temptaverit aut aliquid agere voluerit, noverit se sustinere tamtum et alium tamtum, vel quantum ipsa res melioratas valuerint. Ego eredibus meis heredibusque tuis spondeo esse rediturus. Et ut hac venditio firmior sit, manius nostras proprias subter signavimus et testes qui signaverunt in presente rogavimus, stipulatione subnixa. Actum pupplice in curte illa (Em..), sub die kalendas iulias anno tertio regnante domino nostro Carolomanno rege. Testes: Willirico. Helmeldrude qui hanc venditione fieri rogaverunt. Wulfranno. Ratramno. Saluarido. Teutdrado. Wibino. lngofrido. Ebroino. Idoneo. Ego Witram emanuramnus hiensis ac venditionem scripsi et subscripsi.