Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 248


Datierung: 737 [?] 03 06
Ausstellungsort: Weißenburg

Traditio Baldoino quam fecit.

Sacrosancto eclesie cuius vocabulum est Wizenburgo monasterio, que est constructus in onore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in Uosaco super fluvio Lutra in pago Sperensi, ubi Erloaldus presenti tempere abba preesse videtur. Ego enim Baldoinus donatur tractans pro remedii anime filium meum nomen lustini, ut de rebus propriis ad monasterio Wizenburgo condonare debeam, quod ita et feci. Ego dono in pago Saroinse in Vevirisi marco in vilari ad Tanitius choba una, ipsa quem Dagomaris posedit, a die presenti ad integrum, hit est tam terris campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus, in ea vero ratione ut nomen filii mei lustini in libro vite conscribantur et vos, ipse abba Erloldo vel monahi, ipsa choba et terra suprascripta habeant teneant adque posideant et eorum successoribus in dei nomen derelinquant. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod ego ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus meis seu quelibet opposita persona qui contra hanc epistolam donationis venire aut frangere voluerit, inprimis dei iram omnipotentis incurrat, si emendare noluerit, et insuper inferat ad ipso monasterio sotienti fisco auri libra una, argenti pondus duos, et quod repetit non valeat evindicare, sed present epistola homnia tempore, firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum epistola in ipso monasterio Wizenburgo pupplice sub die sexto kalendas aprelis anno XVIIII regnante domino nostro Theuderico rege. Testes: Baldoino qui anc donationem fieri rogavi. Ego Benedictus monacus scripsi. Ego Nectatus diaconus subscripsi. In dei nomen ego Otricus peccator presbiter scripsi et subscripsi. Amen.