Datierung: 700 05 21
Ausstellungsort: Weißenburg
Adiutorium nostrum in nomine domini dei nostri Jesus Christi. Ego itaque Uveroaldus, gratia dei indignus peccator monacus, filius Audwino condam comitem, pro dei intuitu et anime mei remedium vel eterne retributione ad lumen meum dono donatumque in perpetuum esse volo ad sacrosancto monasterio cuius vocabulum est Wicemburgus qui est constructus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli sive aliorum ceterorum sanctorum multorum edificatum super fluvio Lutra, ubi Ratfridus venerabilis vir presenti tempore abba preesse videtur. Hoc est omnis res meas proprias quas ego prumptissima voluntatem condonavi et pro pagine testamenti conscribere et confirmare feci, hoc est tam terris campis mansis casis domibus edificiis accolabus ibidem conmanentibus mancipiis vineis silvis pratis pascuis aquas aquarumve decursibus aurum argentum vestimenta peculiis utriusque sexus, maiorem vel minorem, mouilibusi et inmouilibus, vel quidquid dici aut nominare potest et ego presenti tempore habere uisus sum, in integrum omnia vel ex omnibus, quicquid laboratus habui aut inantea laborari potvero in integre, in ea vero ratione, ut dumadvixero debeam posidere, et post meum quoque quando quidem deus de hac luce volucrit discesso, omnes res meas quascumque ego ad ipso iam dicto monasterio condonavi et adfirmavi, ipsius abeant abbates vel successoribus suis sive monaci et servi dei ibidem consistentis absque ullius iudicis ut interbellationis in eorum recipiant potestatem vel dominatione, hoc est habendi tenendi dominandi conmutandi et eorum successoribus in dei nomen relinquendi vel quidquic exinde elegerint faciendi, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, quod ego aut alios de heredibus meis vel quislibet apposita persona, qui contra hanc testamentum isto, quam ego spondanea voluntate fieri rogavi, venire temptaverit et eam inrumpere voluerit inprimis dei iram omnipotentis incurrat iuditium, et ab homni eclesiea chatolica excomunus appareat et insuper inferat sotiante fisco auri libras VI, argenti pondus XII ibi conponat, et quod repetit evindicare non valeat ut et hec testamentum isti firmus permaneat. Actum pupplice in monasterio Wicenburgo sub die XII kalendas iunius, anni sexto regnanti domno Chilpertum regis. Veroaldo monaco qui hanc testamentum fieri rogavi. Eborinti. Petuni. Ego Croduinus monacus. Aino. Ego Ratkeroos hacsi indignus diaconus roganti Veroaldo anc testemanti scripsi vel subscripsi.