Datierung: 801 04 08
Ausstellungsort: Weißenburg
In Christi nomine. Cuius vocabulum est monastcrio Wizenburg, quod est constructus in pago Spirinse super fluvio Luttra in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli, ubi Iustolfus episcopus vel abba preesse videtur. Igitur in dei nomen Willibald tradidiat in elemosina Engilthruda, ut aliquis pius deus de peccatis eius retribuere dignetur. Hoc est quod dono ad partem sancti Petri ipsius monasterii in pago Saracgawe in villa qui dicitur Urenuilare hoba una, cum casa et scuria, et cum terris pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus, sicut ad ipsa hobae pertinet, et tres mensuras supra ad arare in ea vero racione, ut ipsa casa dei vel agentes eius rem superius denominatam hoc habeant teneant atque possideant et eorum successoribus in dei nomine derelinquant, vel quicquid exinde facere voluerint, in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, qui hanc donacionem infrangere voluerit et insuper inferat fisco auri uncias III, argentipondus quinque coactus exsolvat, et quod repetit evindicare non valeat, stipulacione subnixa. Actum in monasterio Wuizenburgo, sub die VI idus aprilis, anno XXXIII regnante Karolo rege Francorum Signum Willibald qui hanc donacionem fieri rogavit, in elemosina Engilthruda. Testes. Liutbraht. Ego Hachiho rogitus scripsi et subscripsi.