Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 235


Datierung: 741 12 01
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Rihberti de Rimovilare

Adiutorium nostrum in nomine domini. Venerabile in Christo patre Uvelando abbate. Itaque ego in dei nomen Rihbertus, protractans casus humane fragilitatis, dum est anima in proprio corpore conversabilis, ita se studeat redimere vel ex aliquo, se non senciet eterna suplicia sustinere. Et iterum cogitans pro anime mei remedium seu pro requia sempiterna, exposuid dare aliquid de rebus meis ad Ioca sanctorum, que et ita feci. Ergo dono donatumque quod in perpetuum esse volo a die presenti ad suprascripto monasterio Wuizenburgo, que est constructus in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli vel ceterorum sanctorum, quod est constructus super fluvio Luttra in pago Spirinse, ubi vir venerabilis Uvelandus abba presente tempere esse videtur. Hoc est quod dono in Rimouilare in pago Saroinse ipso campo, quod ego ad Gertrude iusto precio comparavi, iuxta quod inter nos placuit atque convenit. Ipsum trado atque transfundo a die presente, et ipse campus habet in longum pertigas sexaginta et reliqua, et silva quod in ipsa fine vel in ipsa marca uisus sum habere, ad integrum in ea vero racione, ut ab hac die habendi tenendi vindendi, vel quicquid exinde facere eligeritis, faciendi liberam ac firmissimam in omnibus Christo propicio habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel proheredibus meis qui contra hanc donacionem fieri rogaverit, aut inrumpere vel infrangere voluerit, inprimis iram dei omnipotentis incurrat, et ita dumtaxat si emendare noluerit. Insuper inferat ad partem ipsius monasterii Wizenburg et sociante fisco auri libras tres et argenti pondus V coactus exsolvat, et hoc quod repetit, evindicare non valeat, sed presens donacio omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulacione subnixa. Actum puplice in monasterio sancto Petra Wizenburgo sub die kalendas decembris, regnante domino nostro Iesu Christo in perpetuum, anno primo post obitum Carlo maioro regnante domno Carlomanno duce Francorum. Ego itaque Teutigarius tamen, quamvis peccator, prespiter rogitus hanc donacionem scripsi et subscripsi. Signum Ribberti qui hanc donacionem fieri rogavit. Testes: Radulfos. Theudaldo. Teudulfus. Ermenbertus. Chrodoinus. Bonifacio. Benedictus. Gramgiso. Folcoldo. Lantbertus. Chardoinus. Arduinus. Ego Hachiho hanc cartam rogitus scripsi.