Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 228


Datierung: (705/706) 08 (18?)
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Wolfgunda de pago Saroinse.

In Christi nomen. Ego itaque Wolfgunda, filia Wolfoaldo quondam sacrata deo, pertractavi, ut in aliquo de rebus meis ad basilicam sancto Petro qui vocatur Wizenburcgus, ubi Ratfridus abba seu custus esse videtur, trado pro remedium anime mei pro testamentum pagina condonare deberem, quod ita et feci. Dedi in pago Saroinse in Audonevillare curtile ad commanendum et casa desuper, ubi ego ad presens commanere videor, et mancipia, id est duo, his nominibus: Theutario, Wolflinde cum hobas eorum, casa ubi ipse manere videntur, cum pecculiare eorum, quod ad presens haben. Insuper dedi in ipsa fine Audoninse terra campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus de omni porcione mea, quicquid ibidem ad presens tenere videor, illa septema parte ad ipsa basilica sancto Petro vel ipso monasterio seu monachis ibidem consistentibus a die presente dono atque transfundo ad possidendum in ea vero racione ut habendi tenendi commutandi vel quicquid pars ipsius monasterii elegerint faciendi, firmissimam in omnibus habeant potestatem. Et si ego aut aliquis de heredibus meis vel coheredibus meis contra hanc testamentum venire temptaverit aut corrumpere voluerit, inferat se ad ipsa basilica aut socio fisco aure libras duas, argenti pondus uno, aut quod repetit non valeat evindicare. Et ut hec testamentus isti circa ipsa basilica vel monasterio aut monachis qui ibidem adsistunt firmior sit, manu propria subter signum feci, et testes qui subscriberent vel signarent in presente rogavi, stipulacione subnixa. Actum puplice ad monasterio Wuizenburgo, sub die XV kal. septembris, anno XII regnante domno nostro Childiberto rege. Signum Wolfgunda qui hanc testamentum fieri rogavit. Ego Ermanbertus scripsi. Testes: Chardoino. Bonefacio. Reginbodo. Constantino. Rahtramno. Folcoldo. Landeberto. Gebalacho. Ego Cruccus rogitus scripsi. Ego Hachiho autemticum relegi, exemplaria scripsi et subscripsi.