Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 227


Datierung: 718 02 03
Ausstellungsort: Assweiler (nö Drullingen)

Hec est testamentum quem Chrodoinus fecit.

Adiutorium nostrum in nomine domini dei nostri Iesu Christi. Ego itaque Chrodoinus, filius Petro quondam, cogitavi pro remedium anime meae seu et [in] tuitum timoris dei vel pro eterna retribucione, ad lumen meum ante tribunal Christi dono donatumque quod in perpetuum esse volo. Dono ad monasterio cuius vocabulum est Wuizenburg quod est constructus in honore sancto Petro in pago Spirinse super fluvio Luttra, ubi vir venerabilis Ratfridus abba preesse videtur. Dono in pago Saroinse in villa Chaganbach, hoc est mansis casis ecclesiis aedificiis campis pratis farinariis aquis aquarumque decursibus et silva ibidem porcione mea medietatem. Et de ipsa silva ad unum latere est fluvius Aquila, ad alium vero latere excursit rectus Mittilibrunnus et de ipsa latere est finis Chaganbahcinsis quem Ueroaldus pro testamentum tituli ad ipso monasterio superius denominatum firmavit; et de uno fronte est lagus Chludulfus, et ipsi Aquila superius denominata exurgit iusta lagu Chludulfu. Clericus duos his nominibus: Welando et Aginoni, et mancipia ibidem commanentibus una cum pecculiari aeorum his nominibus: Ercannulfus cum uxore sua Dunane, Cringulfus, Itane, Chunolfo, Witeram, cum infantis eclesiam sancti Martini firmavimus, tam terris mansis casis ecclesiis mobilibus et inmobilibus campis pratis aquis aquarumque decursibus, vel quicumque ad ipsam ecclesiam in chiricun villare visa sunt deservire. Hec omnia in integrum a die presente dono ad ipsum monasterium superius nominato de iure meo in iurem dominationis monasterii ipsius in ea vero ratione, ut nomen meum in libro vite scribatur et recenseatur, et vos et monachi vestri me in orationes vestras recipere dignetis, tam vos quam et posteritas vestra. Si quis vero, et cetera. Stipulatione subnixa. Actum publice in Eascowilare sub die mensis februarii III, anno primo regni somni nostri Hlutharii regis. Teste Chrodoino, qui hoc testamentum firmari rogavit. Testes: Charduino centenario. Theoduni. Ebruni. Erluni. Bertgiso. Raduni. Erloadus. Oduni. Balduni. Blidgario. Theoduni. Ego Leudoinus notarius scripsi.