Datierung: 712 04 20
Ausstellungsort: Weißenburg
Venerabile in Christo patri Ratfrido abbate Amita sibi Amallindis et Radulfus filius suus venditores. Constat nos tibi vendidisse, quod ita et fecimus, tam terris mansis casis campis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus super fluviolo Abelica, quicquid Audoinus, genitor ipsius Amitane de racione Theudalane quondam vel de qualibi adtractum omnia porcione mea ad ipsa villare Adoaldo vel Gebolciagus de ambas ripas. Ipso officiolo, quicquid ibedem visi sumus tenuisse, totum et integrum vobis tradimus ad possidendum a die presente. Unde accepimus a te solidus probamus atque pensantis numero XX. Propterea hanc vendicionem vobis fieri rogavimus, ita ut ab hac die habendi tenendi vendendi commutandi vel quicquid exinde eligeritis faciendi, in omnibus habeatis potestatem, omnem porcionem nostram ad integrum tradidimus vobis. Si quis vero, quod fieri non credo, quod ego ipse aut aliquis de heredibus nostris vel coheredibus nostris aut quislibet obposita persona, qui contra hanc vendicionem venire temptaverit aut inrumpere voluerit, inferat vobis tantum et aliud tantum vel quantum a te accpiant vel res ipsas melioratas valuerint, et hoc quod repetit evindicare non valeat, et ut hec presens vendicio firma permaneat, stipulacione subnixa. Actum puplice in monasterio Wizenburgo. Data quod fecit mensis aprilis dies viginti, anno secundo regni domni nostri Dagoberti regis. Signum Amillinde sibi Amitane venditrice qui hanc vendicionem fieri rogavit. signum Radolfo, filio ipsius Amallinde venditore, qui hanc vendicionem fieri rogavit. Testes: Charuino. Bertegario. Weraldo germano ipsius vendetrice. Rathelmo. Ego Adalheartdus scripsi. Gauciberto prespiter scripsit. Ego Chrodoinus notarius hanc vendicionem scripsi et subscripsi.