Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 224=227


Datierung: 718 02 13
Ausstellungsort: Assweiler

Hec est testamentum quod Chrodoinus fieri iussit de omnia re sua.

Adiutorium nostrum in nomine domini dei nostri lesu Christi. Ego itaque Chrodoinus, filius Petro quondam cogitavi, pro remedium animae meae vel pro eterna retributione premia ad lumen meum ante tribunal Christi dono donatumque quod in perpetuum esse volo. Dono ad monasterium Wisenburg quod constructus in honore sancto Petro vel ceterorum sanctorum in pago Spirinse super fluvio Luttra, ubi vir venerablilis Ratfridus abba preesse videtur. Dono in pago Saroinse ad mont, que dicitur Pergus, porcionem meam ad inegrum. Similiter ad Turestolda, ad Actulfivillare seu villare meo, quem ego de novo aedificavi super fluvio Coquila, ubi Theotbacis ingreditur in Aquila. Similiter in Uacbacho, ad Uatinausa, in Aldorfe, ad Berunivillare, ad Alba, ad Uingibergar, vel quicquid in ipsa loca aspicere videtur, hoc est mansis aedificiis mancipiis ibidem commanentibus acolabus campis pratis pascuis silvis aquis aquarumque vel decursibus farinariis pecculiis utraque sexus, movilibus et inmovilibus ad integrum a die presente ad suprascripto monasterio Wizenburgo trado atque transfundo ad possidendum,ita ut ab die habendi tenendi vendendi commutandi, vel quicquid exinde pars ipsius monasterii eligerint, faciendi liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem. Et si quis vero, quod fieri futurum esse non credo, quod ego ipse aut aliquis de credibus meis aut quislibet opposita persona qui contra hanc testamentum pagina venire temptaverit aut inrumpere voluerit inferat sociante fisco auri libras sex, argenti pondus XII, et quod repetit evindicare non valeat. Et ut hec testamentum firmior sit, manu propria subter signum feci et testes qui subscriberent vel signarent in presenti rogavi, stipulacione subnixa. Actum publice in Ascoovillare, datum sub die quod fecit mensis februarias dies XIII anno primo regni domni nostri Chlutharii regis. Ego Chrodoinus a me factum testamentum relegi et subscripsi. Testes: Chardvino centenario. Theotduni. Heborino. Erloimo. Bertegiso. Raduni. Erloaldo. Oduni. Balduni. Theoduni. Bettuni. Blitegarius. Ego Guntbertus emmanuensis hunc testamentum rogitus scripsi et subscripsi.