Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 196


Datierung: 717 06 27
Ausstellungsort: (Kirch-)Berg

Prestaria Rodoini.

Domino sancto et in Christo venerabili fratri Ratfrido abbati, Hrodoinus precator. Dum inter nos placuit atque convenit ut res meas in loco nuncupante in villa Haganbah et in villa Monte res basilicæ sancti Martini ad monasterium Wizenburg confirmare deberem, quod ita et feci, tam mansis casis campis pratis ecclesiis farinariis silvis mancipiis clericis ibidem deservientibus aquis aquarumque decursibus, cum foreste suo Ego ibidem appendente, cum omni integritate mea, sicut supradiximus, in ambobus locis. Et vos pietas tetigit, ut mihi licentiam dedistis, ut dum adhuc vixero, usus fructuarios debeam excolere. Post quoque discessionem meam sine ullius iudicis interpellatione in vestram recipiatis potestatem, tam vos quam et monachi vestri ibidem deservientibus. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ut ego aut aliquis de heredibus meis aut quislibet opposita persona que contra hanc precariam meam venire temptaverit aut eam inrumpere voluerit, cogente fisco inferat auri libras IIII, argenti pondus VIII, et quod repetit evindicare non valeat. Et ut haec precaria mea firma et inviolabilis permaneat, manu propria subtus signum feci, et testes qui subscriberentur vel signarentur in presente rogavi, stipulatione subnixa. Actum publice in villa Monte sub die V kalendas iulii anno secundo regni domni nostri Hilbericho rege. Ego Rodoin a me facta precaria relegi et subscripsi. Testes: Gebetho filius ipsius Rodoini. signum Constantii. Alboin. Beratgarii. Rathelmi. Chardolfi. Gaosbodi. Hautberti. Bettoni. Ego Leodoinus notarius scripsi.