Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 195=224


Datierung: 718 05 18
Ausstellungsort: Rimsdorf (ö Saarunion)

Domino sancto et in Christo venerabili fratri Ratfrido abbati, Rhodoinus, filius Petri quondam, precatur. Dum inter nos taliter placuit et convenit, ut res meas in pago Saroinse in loco nuncupante Haganbach confirmare deberem, quod ita et feci ad monasterium Wizenburg quod est constructum in honore sancti Petri in pago Spirinse super fluvium Lutra, ut ipsas res meas, tam mansis casis edificiis campis pratis farinariis aquis aquarumque decursibus et silva ibidem portione mea medietate, sicut pro antedicto testamento terminatum est, cum duobus [clericis] bis nominibus: Wieland et Agino, mancipiis ibidem commanentibus una cum peculiare eorum et ipsa mancipia in memorato testamento conscripti sunt, et cum illo vilare quem ego de novo in ipso fine construxi, ubi Theotbach in Aquilam ingreditur. Similiter donavi in villa Monte portionem illam quam antecessores mei ad ipsam eclesiam sancti Martini firmaverunt, tam terris mansis casis eclesiis mobilia et inmobilia campis pratis pascuis aquis aquarumque decursibus, vel quicquid ad ipsam eclesiam visum est deservire, sancti Martini. Hec omnia in integrum a die presente dono ad ipsum monasterium supranominatum de iure meo in ius dominationis monasterii ut nomen meum in librum vite scribatur et ut monachi vestri me recipere in eorum orationes dignentur tam ipsi quam eorum posteres. Et vos pietas tetigit ut ipsas res mihi in beneficium prestaretis sub usu fructuario usque dum vixero. Post discessum vero meum sine ullius iudicis consignatione in vestram redeat potestatem. Si quis vero, quod futurum non credo, non ipsi, quod absit, vel ullus de heredibus meis vel alia opposita persona contra hanc traditionem vel praeturium meam venire aut inrumpere temptaverit, inferat cogente fisco auri libram I, argenti pondus V et coactus exsoluat et tamen quod [repetit] evindicare von valeat. Sed presens hec carta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Acte publice in vilare Rimane sub die XV kalendas iunii anno III regni domni Hilperici regis. Testes: Chardoini centenarii. Ebroini. Gundrammi. Martini. Theotharti. Ego Rodoinus hanc precaturium a me factam relegi et subscripsi. Ego Leodoinus notarius scripsi et subscripsi.