Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 149


Datierung: 753 04 22
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Gaddoni de pago Alisacinsa.

Ego in dei nomen Gaddo cogitans de dei timore vel pro eternam retribucionem mihi conplacuit, ut aliquid de rebus meis ad loca sanctorum donare deberem, quod ita et feci. Ergo dono ad monasterium Wuizenburg quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli in pago Spirinse super fluvio Lutra. Ego dono ad supradicto monasterio, ubi David episcopus preesse videtur, quicquid in Dauchendhorf ad meam partem pertinet cum terris domibus edificiis mansis mancipiis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et inmobilibus quicquid ibi nunc in histo tempore uisus sum habere, in ea vero racione, ut a die presente pars ipsius aeclesie in eorum recipiant dominacionem. Si quis vero quod, stipulacione subnixa. Actum in Wizenburg mense aprile die XXII anno II regnante Pipino rege. Testes: Gaddo. Haimradusu. Grabartoll. Heriram. Theotbertll. Aldmunt. Ego Basinus dioconus scripsi et subscripsi.