Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Traditiones Wizenburgenses (Ed. Glöckner) Nr. 148


Datierung: 747 07 10
Ausstellungsort: Weißenburg

Carta Hariwini de pago Alisacinse.

Domino sancto et in Christo venerabili patre David episcopo. Ego enim in dei nomen Hariwini trado tibi a die presente aliquid de rebus meis in pago Alisacinse, hoc est in fine vel in villa quod dicitur Mutuinouilari II curtilia, ubi potes casa et scuria super ipsas stabilire et ortus excoli, et XV iurnales de terra et de prata, ubi pote colligere VII carrada feni, pascuis aquis aquarumque decursibus. Similiter donamus ipso in pago in alio loco in fine vel in villa Lonenbuhah curtilia I cum casa super ipsa stabilita et ortum excultum, hoc est tam terris campis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus integrum, quantumcumque de genitore meo Harihulfo et de genetrice mea tam de comparatu vel de quacumqvelibet adtractu legibus obuenit, in integrum tradimus tibi et traditum esse volumus, contra nutrimentum nostrum, ea vero racione ut ab hac die presente habendi tenendi commutandi, vel quicquid exinde aeligeris, faciendi liberam ac firmissimam in dei nomine in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, et cetera, stipulacione subnixa. Acta epistolu in monasterio Wizenburg sub die VI idus iulias anno V regni domni nostri Hildirici regis. Testes: Hariwini. Wolcwihic. Fruatuni. Gozolt. Ego Theotharius assi pecator scripsi et subscripsi.