Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Tours-Überarbeitung 4 (lat)

Mandat zur Verfolgung der Rechtsangelegenheiten

Mandat, mittels welchem eine Frau ihren Ehemann ermächtigt, ihre Rechtsangelegenheiten an bestimmten Orten, vor dem Pfalzgrafen, den missi und allen anderen Amtsträgern zu verfolgen.

4

MANDATUM QUALITER MARITUS UXORIS NEGOTIUM PROSEQUITUR

Mos antiqua et lex Romana declarat auctoritas, utquicumque uxoris suae negotium fuerit prosecutus, quamvis maritus sit, nihil aliut agat, nisi quod illa ei agendum per mandatum commiserat, igitur ego in Dei nomine illa, filia illius, te, dulcissime iogale meo illo.

Dum me simplicitas dominat, quod minime rebus vel causas meas valeo exercere, te, dilecto viro meo nomine illo, subplico atque t[ue] caritati iniungo, ut omnes res meas vel causis meis, ubicumque eas, potueris invenire. Id est, tam in pagos illos et illos quam et in civitates illas et illas vel in vicos illos seu ante comitibus palatii aut missis discurrentibus vel cunctos officialis omnium iuditi[or]um, hubicumque eas, potueris invenire. Ad prosequendi, rationandi, interpellandi cuicumque volueris in omnibus habeas potestatem; et quicquid a te fuerit definitum, a me sit ratum vel defensatum.

Et ut hanc robustior sit, illut mihi placuit, ut manu mea ...