Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Concession de cinq arpents de terre, près du Cher, faite par Ingenaldus, abbé de Saint-Julien, a Geoffroy, fils de Renauld.
Datierung: 950-964

[XP. In nomine] Domini Salvatoris Dei nostri, quidem ego Ingenaldus et omnis congrega[tio... no]tum cupimus esse omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus, presentibus scilicet atque fut[uris, quod deprecatus] est nos quidam homo, Rainaldus nomine, uti duos arpennos et medium........allios quoque duos arpennos et dimidium de spineto, ad faciendum pratum........Albini, quae nostri juris habetur, cuidam filio suo, nomine Gauzfredo.........[succe]ssoribus sub institutione census annuatim reddendum concederemus. Cujus pre ...ebentes, concessimus jam dicto Gauzfredo et duobus successoribus suis dictos... ...prope fluvium Karis. Terminantur vero duo quidem arpenni... rius de vinea, de una parte te terra Sancti Mauricii, et de duabus partibus... arcta via publica; illi quoque duo arpenni et dimidius spineti de una parte terra... et de tribus partibus terra Sancti Mauritii. Intra has terminationes totum et adm[odum]... Gauzfredo et duobus successoribus concedimus, ea ratione ut habeant licentiam... et quicquid melius elegerint faciendi, et si necesse eis fuerit vendendi, salvo tam[en]... ipsius, solventes exinde annis singulis, ad missam sancti Martini, quae celebratur.........ris censum denarios X et VIII, et eis amplius non requiratur; quod si de isto ce[nsu] [negle]gentes extiterint, id ipsum emendare eis liceat, et quod tenuerint non ideo am[ittant]. ...qui huic conscriptioni litem inferre velit, solidos centum so[lvat]. Et ut firmior sit ista conscriptio, nomina qui eam firmave[runt]....

[Ingen]aldus archisterii sancti Juliani humilis abbas subscripsit. [Ardui]nus decanus et sacerdos subscripsit.

Suthardus subdiaconus subscripsit.

Gau...... Gauzfredus subdiaconus subscripsit.

Ym..... Gaulterius subdiaconus subscripsit...

Lup......

Judi[cael]......