Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Übertragung von Grundeigentum an eine Kirche

Übertragung von inventarisiertem Grundeigentum an eine Kirche.

XXXVI CESSIO A DIE PRAESENTE

Dumfragilitas seu casus humani generis pertimescit, ultimum vitae terminum subitanea transpositione venturum, oportet, ut non inveniat unumquemque inparatum nec sine aliquo boni operis fructu migranti de saeculo. Sed dum in suo iure et potestate quisque consistit, praeparet sibi viam salutis, per quam ad aeternam beatitudinem valeat pervenire.

Idcirco ego in Dei nomine ille, pertractans tam de Dei parte quam et reverentia sancti illius seu animae meae remedium, caedo ad sacrosanctam ecclesiam sancti illius, quae est constructa infra urbem illam in honore sancti illius, ubi ille abba et rector praeesse videtur, non occultae sed publicae, non privatim sed palam, cessumque in perpetuo iure legitimo esse volo. Et de iure meo in iure et dominatione ipsius ecclesiae trado atque transfundo, hoc est locum, rem proprietatis meae, illum, situm in pago illo, in condita illa, cum omni integritate vel adiecentiis suis, hoc est cum terris, mansis, casis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, mobilibus et inmobilibus, pecuniis, peculiis utriusque sexus, praesidiis vel omni supellectile. Quantumcumque ibidem praesenti tempore mea videtur esse possessio, totum et ad integrum, rem quisitam et inquisitam, per hanc cessionem a die praesente ad ipsam sanctam casam delego et confirmo, ita ut ab hodierna die, quicquid exinde pars ipsius ecclesiae eiusque rectores de ipsa re facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Et ipsam sanctam ecclesiam plus habere volo quam me vel ceteris heredibus meis.

In cessionibus vero licet poena non inseratur, mihi tamen pro rei totius firmitatis placuit inserendum, ut, si ego ipse aut ullus de heredibus meis et reliqua ...