Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 775

Abt Salomon vertauscht an Engilram eine Hufe zu Maischhausen in der Mark Tänikon gegen einen Wald in der Mark Elgg mit einem dazu gehörigen Acker, einem zweiten zu Rümikon (?), einem dritten mit Wiese zu Hofstetten und einem vierten in der Mark Adorf.
Datierung: 914 05 22
Ausstellungsort: Elgg

In Christi nomine ego itaque Salomon Constantiensis ecclesiae episcopus et abba monasterii sancti Galli. Notum sit omnibus, praesentibus scilicet et futuris, qualiter ego una cum consensu fratrum et advocati nostri Amalungi quoddam concambium facere cum Engilrammo quodam religioso viro decrevi, quod ita et feci Tradidit enim nobis praefatus homo Engilram silvulam unam bonam in Eilikouvaro marcho et agrum unum ad eam pertingentem, alium in Rammelinchovan, tertium in Pipineshovestetin cum prato, quartum in Aadorvaro marcho Et ipse econtra a nobis accepit hobam unam in Tanninchovaro marcho in loco, qui dicitur Meistereshusa; ea videlicet ratione, ut ea, quae nobis dederat, inconvulsa perpetualiter habeamus, et illa, quae nos illi dedimus, similiter habeat et legitima eius procreatio absque ullius contradictione perpetualiter possidenda Actum in Eilikouve, praesentibus quorum hic signa continentur Signum Salomonis, qui hoc concambium fieri voluit. sig. Ecchonis decani. † Ruodkeri editui. † Peronis portarii. Witonis hospitarii. Engilberti praepositi. Signum et aliorum ibidem praesentium. † Amalunch. † Arolf. Wito. Wilhere. Wolfram. Perihker. Pernhart. Ruodhoo. item Amalunch. † Liutine. Engilpret. Adalho. Heitar. Cozzolt. Waltere. Otker. † Hadamar. † Ratire. Hugimar. † Wihhart. Petrus. Kerrat. Edilloz. Ego itaque Sigibret indignus presbyter ad vicem Nordperti scripsi et subscripsi Notavi diem lunis, X kal. iun annum tertium Chuanradi regis, Uodalricum comitem.